# Exhortatio humilitatis 1.1-2

Martin of Braga, Exhortatio humilitatis, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/exhortatio-humilitatis/1.1

[1] Quisquis nutu Dei cuiuslibet officii dignitate praecelles ac providae gubernationis utilitate ceteris praecedis hominibus, hanc exhortatiunculam meam dignanter, quaeso, recipias, nec pomposas in ea spumas rhetorum quaeras, quia humilitatis virtus non verborum elatione, sed mentis puritate requiritur. Et si forte dure aliquid videor loqui, veritatis haec culpa, non mea est. Nam ideo quaedam dura sunt, quaedam mollia, sed et quamvis alterutrum sibi omnes homines debeant, veritatem libere tamen loquar: nemini verius debere aliquid dici quam ei qui praesidet multis. Cui etsi asperum aliquid ex veritate aliquando, ut adsolet, offeratur, velut antidotum quoddam, quamvis forte sit, tamen quia salutiferum est, etiam si amaricet, bibendum est. [2] Hoc ergo hortor in primis, ut semper delectabilia illa nimis hominum blandimenta pertimeas. Non enim in alia re tanta vigilantiae industria adhibenda est, quantum in illis sermonibus repellendis, qui rigiditatem animi quadam simulationum delectatione subnervant, qui promerendae gratiae aditus non laborum merito, sed adsentationum rimantur acumine. Utilia ergo potius quam obsequentia verba recipies, recta magis quam affabilia et iucunda captabis. Adulanti siquidem adgaudere regium vitium est; adulari vero servile est. Sed quamvis adulanti adgaudere regium sit, tamen vitium est vernaculum hoc, et quasi proprium munus est, gregi verba potentium subsequi, et ex illorum voluntatibus proprium formare sermonem. Nam si quid forte laudaverint et id non libenter audiri prospexerint, continuo accusant quae paulo ante laudaverant. Si quid vero vituperaverint, id iterum, si ita patrono visum fuerit, laudant. Atque ita inter hos tales adulati animus fertur, tamquam navis inter varios aurarum flatus, quia non habet quo exeat, fluctuatur. Inter hos ergo quorum uberrimus quaestus, hic maxime est, desideriis vivere alienis. Animum tuum summa discretionis mensura constringe, ut cum multi adulantes hinc atque inde nihil aliud nisi tantum quod delectet insinuant, offerentes quaedam gloriae verba, in quibus hoc tibi dicitur quod et Deo, agnoscas nihil aliud ex his proprium tuum esse nisi hoc tantum quod tecum, et cum de hac vita excesseris, permansurum est.

---

Martin of Braga, Exhortatio humilitatis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/exhortatio.shtml.
