# Exhortatio humilitatis 1.5-6

Martin of Braga, Exhortatio humilitatis, 1.5 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/exhortatio-humilitatis/1.5

[5] Tibi igitur me oportuit haec humilitatis instrumenta porrigere, tibi gubernaculi, quamvis et ipse habeas, etiam hoc superfluum addere moderamen, quia ibi semper elationis fortior ventus est, ubi et honoris fortior altitudo. Cupio ergo te ante oculos Dei, quibus nuda est abyssus humanae conscientiae, humili corde semper incedere, quia scriptum est: Super quem , inquit Dominus, requiescit spiritus meus, nisi super humilem et trementem mea verba ? Cupio te omnia mandata Christi servare, et cum illa operibus bonis adimples, illud quod ipsis Apostolis a Domino dictum est recordari. Ait enim illis: Et cum haec omnia feceritis quae mando vobis, dicite: quia servi inutiles fuimus, quae debuimus facere fecimus : id est, non ex dono tamquam liberi, sed ex debito tamquam servi. Nullus enim, quamvis perfectus in omnibus vir, ita aliquando haec praeoccupavit quae Deo sunt placita, ut prius aliquid illi foenerans, non debitor fieret, sed exactor. Quis enim aliquid habet quod ab illo non datum est? Aut quis , sicut ait Apostolus, prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam omnia ex ipso et per ipsum et in ipso, ipsi gloria in saecula. Amen . [6] Ecce haec est vera illa et Christiana humilitas. In hac et te et quibus praesides optime gubernabis. In hac victoriam ex omni vitio poteris promereri, Deo hoc quod viceris tribuendo, non tibi. Nam quod aliquotiens paene iam victa vitia iterum vires accipiunt, nihil aliud est, si mihi creditur, nisi quia non dicimus Deo quod belligerator ille David, bella Domini bellans: In te , inquit, inimicos nostros ventilavimus, et in nomine tuo spernimus insurgentes in nos . Et iterum: Quia non in virtute sua potens est vir; Dominus infirmum facit adversarium eius . Sed fortasse respondetur mihi: Ergo et Deo non agimus gratias, non referimus laudes? Credo, quia agimus gratias, potest fieri, sed verbo tenus, sed in sinu: Deo privatim gratias agimus, nobis publice; Deo in labiis laudem tribuimus, nobis et in labiis et in corde. Ecce hoc est quod incurvatum saepius erigit inimicum. Peccatum namque elationis nostrae robur est illius.

---

Martin of Braga, Exhortatio humilitatis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/exhortatio.shtml.
