# First Council of Braga 1.23-30

Martin of Braga, First Council of Braga, 1.23 to 1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/first-council-of-braga/1.23

[6] Lucretius episcopus dixit: Recte vestra fraternitas pro auctoritate sedis apostolicae reminiscita est, quae licet eodem tempore innotuerit quo directa est, tamen pro firmitate testimonii et instructione multorum si vestrae unanimitati complacet, quia prae manibus est, coram his omnibus relegatur. Omnes episcopi dixerunt: Iustum est, ut quia mentio ipsius auctoritatis est habita, quae sit eius doctrina a circumstantibus audiatur. [7] Relecta est auctoritas sedis apostolicae ad quondam Profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis minime est inserta. Post cuius lectionem Lucretius episcopus dixit: Manifestius patet apostolicam nobis opitulari doctrinam; et ideo, sicut fraternitas vestra praedixit, si quid per ignorantiam apud quosdam variat, ad uniformem concordiae regulam praescriptis inter nos capitulis adstringatur. Proposita sunt igitur capitula et relecta, quae continent haec: I. De uno ordine psallendi. Placuit omnibus communi consensu ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis vel vespertinis officiis teneatur, et non diverse ac private, neque monasteriorum consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae. II. De sollemnium diebus. Item placuit ut per sollemnium dierum vigilias vel missas omnes easdem et non diversas lectiones in ecclesia legant. III. De salutione: Dominus vobiscum. Item placuit ut non aliter episcopi et aliter presbyteri populum, sed uno modo salutent, dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro legitur Ruth, et ut respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo, sicut et ab istis apostolis traditum omnis retinet Oriens, et non sicut Priscilliana pravitas permutavit. IV. De ordine missarum. Item placuit ut eodem ordine missae celebrentur ab omnibus, quem Profuturus quondam huius metropolitanae ecclesiae episcopus ab ipsa apostolica sedis auctoritate suscepit scriptum. V. De ordine baptizandi. Item placuit ut nullus eum baptizandi ordinem praetermittat, quem et antea tenuit metropolitana Bracarensis ecclesia, et pro amputanda aliquorum dubietate praedictus Profuturus episcopus scriptum sibi et directum a sede beatissimi apostoli Petri suscepit.

---

Martin of Braga, First Council of Braga. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/concilium1.shtml.
