Latin
1.31 to 1.40
Martin of Braga, First Council of Braga 1.31-40
Not analysed yet
VI. De primatu episcopi. Item placuit ut, conservato metropolitani episcopi primatu, ceteri episcoporum secundum suae ordinationis tempus alius alio sedendi deferat locum. VII. De rebus ecclesiae. Item placuit ut ex rebus ecclesiasticis tres aequae fiant portiones, id est, una episcopi, alia clericorum, tertia in recuperationem vel in luminaria ecclesiae, de qua parte sive archipresbyter sive archidiaconus illam administrans episcopo faciat rationem. VIII. De ordinatione alterius clerici. Item placuit ut nullus episcopus clericum alterius ordinare praesumat, sicut et antiqui canones vetuerunt, nisi forte signata ipsius episcopi scripta susceperit. IX. De orario diaconi. Item placuit ut quia in aliquantis huius provinciae ecclesiis diacones absconsis infra tunicam utuntur orariis, ita ut nihil differri a subdiacono videantur, de cetero superposito scapulae, sicut decet, utantur orario. X. De vasibus altarium. Item placuit ut non licet cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nisi his qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati. XI. De lectoribus ecclesiae. Item placuit ut lectores in ecclesia habitu saeculari ornati non psallant, neque granos gentili ritu dimittant. XII. De canonicis scripturis. Item placuit ut extra psalmos vel canonicarum scripturarum Novi et Veteris Testamenti nihil poetice compositum in ecclesia psallatur, sicut et sancti praecipiunt canones. XIII. Ubi omnes communicant. Item placuit ut intra sanctuarium altaris ingredi ad communicandum non liceat laicis, viris vel mulieribus, nisi tantum clericis, sicut et in antiquis canonibus statutum est. XIV. De oleribus et carnibus. Item placuit ut quicumque in clero cibo carnium non utuntur pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis vel olera cocta cum carnibus tantum praegustare cogantur. Quod si contempserint, secundum quod de his talibus sancti patres antiquitus statuerunt, necesse est eos pro suspicione haeresis huius officio excommunicatos omnimodis removeri. XV. De auctore excommunicatorum. Item placuit ut hi qui pro haeresi aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare praesumat, sicut et antiqua canonum continent statuta. Quae si quis spernit voluntarie se ipsum alienae damnationi tradet.