# Formula vitae honestae 1.10-14

Martin of Braga, Formula vitae honestae, 1.10 to 1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/formula-vitae-honestae/1.10

[7] Magnanimitas autem si se extra modum suum extollat, faciet virum minacem, inflatum, turbidum, inquietum, et in quascumque excellentias dictorum atque factorum neglecta honestate festinum, qui momentis omnibus supercilia subrigens ut bestiarius, etiam quieta excitat: alium ferit, alium figit. Sed quamvis audax sit impugnator, tamen multa extra se valentia ferre non poterit, sed aut miserum oppetit finem aut aerumnosam sui memoriam derelinquit. Mensura ergo magnanimitatis est nec timidum esse hominem nec audacem. [8] Continentia deinde his terminis te adstringat: cave ne parcus sis, ne suspiciose et timide manum contrahas, ne in minimis quoque speculam ponas. Nam talis et tam circumcisa pudebit integritas. Hac ergo mediocritatis linea continentiam observabis, ut nec voluptati deditus, prodigus aut luxuriosus appareas, nec avara tenacitate sordidus aut obscurus existas. [9] Iustitia postremo eo mediocritatis tibi tenore regenda est, ne ductu iugiter leni immotam semper animi rationem neglegentia subsequatur, dum neque de magnis neque de minimis errantium vitiis corrigendi curam geres, sed licentiam peccandi aut adludentibus tibi blande aut inludentibus proterve permittes; neque rursum nimiae rigiditatis asperitate nihil veniae aut benignitati reservans humanae societati dirus appareas. Ita ergo amabilis iustitiae regula tenenda est, ut reverentia disciplinae eius neque nimia neglegentiae communitate despecta vilescat neque severiori atrocitate durata gratiam humanae amabilitatis amittat. [10] Si quis ergo vitam suam ad utilitatem non tantum propriam sed et multorum inculpabiliter adscisci desiderat, hanc praedictarum virtutum formulam pro qualitatibus temporum, locorum, personarum, atque causarum eo medietatis tramite teneat, ut velut in quodam meditullio summitatis adsistens quasi per abrupta altrinsecus praecipitia aut ruentem compos ipse devitet insaniam aut deficientem contemnat ignaviam. Martin of Braga Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

---

Martin of Braga, Formula vitae honestae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/formula.shtml.
