# Formula vitae honestae 1.7-9

Martin of Braga, Formula vitae honestae, 1.7 to 1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/formula-vitae-honestae/1.7

[5] Iustitiae post haec virtus est. Quid est autem iustitia nisi naturae tacita conventio in adiutorium multorum inventa? Et quid est iustitia nisi nostra constitutio, sed divina lex, et vinculum societatis humanae? In hac non est quod aestimemus quid expediat. Expediet quicquid illa dictaverit. Quisquis ergo hanc sectari desideras, time prius deum et ama deum, ut ameris a deo. Amabis enim deum, si illum in hoc imitaberis, ut velis omnibus prodesse, nulli nocere et tunc te iustum virum appellabunt omnes, sequentur, venerabuntur et diligent. Iustus enim ut sis, non solum non nocebis, sed etiam nocentes prohibebis. Nam nihil nocere non est iustitia, sed abstinentia alieni est. Ab his ergo incipe, ut non auferas. Et ad maiora provehere, ut etiam ab aliis ablata restituas; raptoresque ipsos ne aliis timendi sint, castiga et cohibe. Ex nulla vocis ambiguitate controversiam nectas, sed qualitatem animi speculare. Nihil tibi intersit an firmes an iures: de religione et fide scias agi ubicumque de veritate tractatur. Nam etsi iureiurando deus non invocetur � etiam non invocanti testis est � tamen non transies veritatem, ne iustitiae transeas legem. Quod etsi aliquando coarteris uti mendacio, utere non ad falsi sed ad veri custodiam, et si contigerit fidelitatem mendacio redimi, non mentieris, sed potius excusabis, quia ubi honesta causa est iustus secreta non prodet. Tacenda enim tacet, loquenda loquitur; atque ita alta illi pax est et secura tranquillitas. Dum alii a malis vincuntur, ab illo mala. Haec ergo si studere curaveris, laetus et intrepidus cursus tui finem exspectans prospicies tristia huius mundi hilaris, tumultuosa quietus, extrema securus. [6] His ergo institutionibus hae quattuor virtutum species perfectum te facient virum, si mensuram rectitudinis earum aequo vivendi fine servaveris. Nam prudentia si terminos suos excedat, callidus et pavendi acuminis eris, investigator latentium et scrutator qualiumcumque noxarum ostenderis. Notaberis minutus, suspiciosus, attentus, semper aliquid timens, semper aliquid quaerens, semper aliquid convincens, et qui subtilissimas suspiciones tuas ad deprehensionem alicuius impingas admissi. Monstraberis digito astu plenus, versipellis et simplicitatis inimicus, commentatorque culparum, et postremo uno nomine a cunctis malus homo vocaberis. In has ergo maculas prudentia immensurata perducet. Quicumque in illa mediocri lance persistit, nec obtusum in se habet aliquid nec versutum.

---

Martin of Braga, Formula vitae honestae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/formula.shtml.
