Latin
1.1 to 1.3
Martin of Braga, Item de superbia 1.1-3
Not analysed yet
[1] Qualis electus sit David in populo Dei propheta et rex, quantaque misericordiarum et mansuetudinis fuerit praeditus dignitate, puto te, carissime, sacrorum voluminum testimoniis agnovisse. Intendat ergo prudentia tua quomodo ille Deo placitus vir hunc nequissimum vanae gloriae spiritum, ne sibi subreperet, formidavit. Conspiciens enim qualia et quanta bona illi quotidie Dei gratia largiretur, id est, tot victorias alienigenarum, tantam divitiarum affluentiam, vindictam in aemulis, innumerositatem in civibus, mansuetudinem in iudiciis, postremo prophetiam Spiritus Sancti in agnitionem omnium futurorum, timens ne in his tantis bonis aliqua vanae gloriae usum inflaret elatio, orat Deum attentius dicens: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare . [2] Videamus ergo quid est hoc quod dixit: Non veniat mihi pes superbiae . Pes siquidem in homine, quantum ratio indicat, quamvis extremitas corporis sit, tamen quasi fundamentum aliquod initium surgentis status est, a quo etiam veluti fabricata formatae carnis altitudo consurgit. Quod ergo ait: Non veniat mihi pes superbiae ,tale est ac si diceret: Non veniat mihi initium superbiae, id est, vana gloria, ex cuius fundamento ruinosa illa superbiae celsitudo producitur. Una enim generatur ex altera, et propinquitas earum vix paucorum discrepatione dignoscitur. Nam ex quocumque bono nimium fuerint homines gloriati, hoc continuo subsequitur, ut ipsum bonum, non largitori Deo, sed suae tribuant potestati. [3] Vana gloria est ergo humanis laudibus delectari. Superbia vero est, bonum pro quo aliquis laudatur sibi hoc applicari, non Deo. Et vana gloria quidem ex aliena aestimatione nutritur, superbia vero ex vana gloria. Cum semel aliorum adsentationibus consenserit homo quod magnus sit, necesse est ut hoc sibi et ipse consentiat. Quam miseriem illud quod est peius adsequitur, quia quidquid apud se, etiam proprio testimonio, roboravit, quamvis falsum sit, nulla id eum umquam poterit extorquere suasio; et ob hoc inemendabilis factus, spretis aliis, se tantum quotidie admiratur, id solum irreprehensibile perfectumque iudicans quod ipse sapuerit. Hoc igitur erat quod Rex David ne illi subreperet exorabat, ne forte aliqua suasione vanae laudis inductus, non hoc divinae gratiae, sed suae potentiae, quia tam magnus erat, adscriberet.