# Item de superbia 1.4-5

Martin of Braga, Item de superbia, 1.4 to 1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/item-de-superbia/1.4

[4] Quid autem superbiae spiritu inflatos homines subsequatur, proximis idem propheta verbis adiunxit. Cum enim dixisset: Non veniat mihi pes superbiae , continuo addiddit: Et manus peccatoris non moveat me . Sciebat enim quia omnem superbiam mobilitas statim sequitur peccatorum. Ita re vera est. Nam quisquis superbiae tumore distentus in hoc Dei gloriam imitatur, quod nemo sit illi similis, tamquam vere profanus qui ad iniuriam Dei consurgit, derelictus ab eo in manibus traditur peccatorum, id est, in operibus actuum immundorum, ut ignominiosis passionum flagitiis incurvatus discat se terram esse et cinerem, et quod inflatus in se videre non potuit humiliatus agnoscat. Unde et Salomon ait: Immundus est ante Deum omnis qui exaltat cor suum . [5] Quid autem post haec Rex David secutus sit videamus. Ibi , ait, ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare . Evidenter ostendit quia in superbia omnium iniquorum prima ruina est. Idemque etiam alibi scriptum est: Initium peccati superbia . Quod ut apertius demonstretur, angeli illius primi recordemur exitium, qui pro splendore decoris sui Lucifer nominatus ex illo sublimi beatoque angelorum loco, nullo alio nisi hoc solo superbiae vitio, ad inferna dilapsus est, quia, cum inter ceteras supernas virtutes clarioris pulchritudinis lumine praeemineret, non hoc beneficio creatoris sui, sed propria virtute, se credidit obtinere, et tamquam nullius iam egeret auxilio sicut Deus, ita se illi similem iudicavit dicens: Ponam seden meam ab Aquilone, et ero similis altissimo . Haec ergo eum cogitatio sola deiecit, nam mox desertus a Deo, cuius se protectione credidit non egere, infirmus subito et miser effectus, et mutabilitatem naturae suae quam non agnoverat sensit, et Dei munus quod habebat amisit. Post haec etiam videns a Deo hominem factum ex pulvere, in locum beatitudinis quam ipse perdiderat subrogari, instigatus invidia, eodem superbiae illum telo quo ipse est deiectus adpetit. Sibi enim dixerat: Ero similis altissimo . Adae et Evae dixit: Eritis sicut dii . Quod illi concupiscentes, non ob aliam causam, sed tantum ut dii fierent, mandatum Dei transgressi sunt. O quanta est caecitas in appetitu vanae gloriae! Non vidit homo tam apertam fallaciam, in qua illi versa vice similitudo Dei non ex oboedientia eius, sed ex contemptu, promittitur.

---

Martin of Braga, Item de superbia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/superbia.shtml.
