Latin
1.6 to 1.8
Martin of Braga, Item de superbia 1.6-8
Not analysed yet
[6] Ecce hic est primi illius veneni saporatus interitus, qui amarissimo inanis iactantiae melle circumlitus et angelum fefellit et hominem. In hoc et caelestis et terrena cecidit creatura. Ob hoc de sedibus suis, ille de caelo, hic de paradiso expulsi sunt et non potuerunt stare, quia graviter ceciderunt. Quale ergo superbiae malum sit, quod Rex David aperte timuit, subiectis ruinarum causis ipse monstravit. [7] Omnia peccatorum genera, id est, luxuria, avaritia, adulterium, et si quae sunt alia, quamvis et in his omnibus Deus irascatur, tamen aut per angelos aut per homines talium criminum vindictas exequitur. At vero superbia non alium quemquem, sed ipsum per se Deum meretur habere contrarium. Ita enim scriptum est: Superbis autem ipse resistit . Cetera enim vitia vel in eos ipsos qui illa perpetraverint retorquentur, vel in alios homines videntur admitti. Hic vero superbiae tumor proprie nititur contra Deum; et idcirco illum patitur inimicum, quia se in excelsum tendens hic semper adpetit quod illi soli est proprium. [8] Quamvis autem generaliter multis haec superbiae labes infesta sit, non plus tamen aliis metuenda est quam his qui aut spiritaliter ad perfectionem virtutum aut carnaliter ad divitiarum copiam et summos honorum titulos pervenerint. Tantum scilicet in illis maior efficitur, quantum et maior est qui superbit. Nec illa viles quoque aut populares subvertisse contenta est, sed et in illorum qui maximi sunt insidiis adsidet, quorum quantum altior gradus est, tantum altior et ruina. Unde etiam et illud de eodem superbiae spiritu Scriptura commemorat: Et escae ,inquit, eius electae . Electos ille viros et sublimes adgreditur. Illis suggerit quia magni sunt, quia nihil indigeant, quia quidquid agunt, cogitant, vel loquuntur, totum id sapientia sit totumque prudentia. Quibus si quid utile, Deo id gubernante, provenerit, suis illud continuo viribus suaeque industriae deputantes, clamant: Ego hoc feci, ego dixi, ego excogitavi, et quasi stupentibus cunctis, praerepta gloria Dei, ad eius se similitudinem proferunt admirandos. Quibus iusto Deus iudicio praesidia sua subducens, tradit illos ,sicut ait Apostolus, in reprobum sensum, ut faciant vel cogitent quae non conveniunt ,quia, cum in omnibus Dei providentiam adesse cognoscunt, non ut Deum magnificant aut gratias agunt, sed gloriantes in semetipsis evanescunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes, stulti sunt. Iactantes se esse stabiles, invictos, potentes: infirmi, victi, et impotentes existunt.