# Item de superbia 1.9-11

Martin of Braga, Item de superbia, 1.9 to 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/item-de-superbia/1.9

[9] Quae cum ita sint, satis manifestissime est compertum quia omni vigilantia omnique cordis industria adpetitus nobis vanae gloriae fugiendus est, ne forte, si virulentum semel vel morbi contagium in penetralibus nostri cordis irrepserit, in omni operum nostrorum prosperitate subtilissima humanarum laudum delectatione succrescens, ex abundantia nequitiae suae deterrimum illum et crudeliorem superbiae proferat partum. Quae cum utraque pestiferis fundatae radicibus humanae mentis arcana suppleverint, undique mutata insidiarum specie improvisis occurrunt. Nam his qui ad spiritalia se studia contulerunt, mox vana gloria illis de ieiunio, de vigiliis, de lectione, de solitudine eremi, de patientia, de taciturnitate blanditur. Et si statim haec prima sollicitatio circumspectae mentis oculo deprehensa non fuerit, dirior illam e vestigio superbia comes adsequitur, quae illis mentiatur, et sanctiores eos melioresque omnibus esse, et in summo perfectionis culmine, propria etiam virtutis stabilitate, quasi numquam casuros stare divendit. [10] His vero, qui adhuc carnalium passionum oblectationibus, quibus subrepunt, . . . + cum semel sibi obtinuerint domicilia mentium humanarum, tunc multiformem ex utraque fomitem pullulant vitiorum. Nam vana gloria generat ex se praesumptionem omnium novitatum, adinventiones falsorum dogmatum, quaestionum torturas, contentiones, haereses, sectas, schismata. Superbia vero parit indignationem, invidiam, contemptum, detractionem, murmurationem, et execrabiliorem his omnibus blasphemiam, quorum malorum causas si quis extirpare in veritate desiderat, origines earum a se prius et radices excidat. Ita namque omnium vitiorum funditus poterunt suboles extirpari, si ipsa quoque eorum semina priusquam germinent evellantur. Martin of Braga Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

---

Martin of Braga, Item de superbia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/superbia.shtml.
