# Pro Repellenda Iactantia 1.1-2

Martin of Braga, Pro Repellenda Iactantia, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/pro-repellenda-iactantia/1.1

[1] Multa sunt vitiorum genera, quibus humana fragilitas infestatur, et quorum vulneribus paene omnes homines sauciantur, quae etiam sicut ab omnibus aguntur, ita cognoscuntur ab omnibus. Nam, ut dicam pauca de multis, alius, qui iracundia vincitur, caedibus, homicidiis, clamori, ac seditioni deservit. Alius, qui avaritia impellitur, inhumanitatem, rapacitatem, falsa testimonia, violentias, periuria, furta, mendacium, et fraudationes exercet. Alius, qui libidine sordidatur, turpiloquiis, ludibriis, scurrilitatibus, adulteriis, et fornicationi succumbit. Alius qui gulae ventrisque ingluvie superatur, comessationibus, crapulae, ebrietati deservit. Et ut non multa prosequar, quae commemorare perlongum est, cum singulos homines constet ab his singulis impugnari, unus inter haec omnia morbus est, qui condicioni suae, non singillatim quosdam, sed congregatim cunctos addicit. Et cum cetera vitia particulatim sibi vindicent quos vicerint, hoc unum non nisi omnibus dominari contentum est. Id autem est inane laudis studium, quod Graeci cenodoxiam , Latini vanam gloriam vel iactantiam vocant. Quod quale sit malum et quomodo universos vulneret dicam. [2] Cum in omnibus huius vitae studiis, aliqua plus, aliqua minus humano generi placeant, nihil magis delectabilius ab omni homine quam studium humanae laudis adpetitur. Et alia quidem quamvis ardentissima cupiditatis ambitione sint adquisita, tamen postquam haberi coeperint, ipso quotidiano sui usu, quamvis magna sint, continuo fastidiuntur. At vero inane hoc vanae gloriae desiderium tantum magis quaeritur quantum amplius et inventum est, ita ut nihil ex omni opere suo plus homo cupiat quam laudari. Nec aliud aliquid gratius sibi existimet reddi quam si quis illum, quasi gloriosum, fuerit admiratus. Hoc ergo reges, hoc iudices, hoc urbani, hoc rustici, hoc viri, hoc feminae, pueri, adolescentes, iuvenes, et senes hoc ambiunt. Omnes laudari volunt, quamvis false laudentur. Nam pueri adolescentum sibi ingenium vindicant. Adolescentes iuvenum in se fortitudinem mentiuntur. Iuvenes senum sibi prudentiam adscribi desiderant. Senes, quia ulterius ire non possunt, redeuntes retro, gloriam sibi exigunt de transactis. Feminae, quamvis sexu non possunt, animo se tamen virilitatis extollunt. Rustici urbanos videri se gestiunt. Iudices hoc sibi quaerunt deferri quod regibus. Reges hoc se somniant posse quod Deus. Atque ita dum singuli se plus volunt videri quam sunt, gloriam laudis quae soli Deo veraciter debetur hostiliter depraedantur. Et quod ad summum nefas pertinet, hinc illud sacrilegium exoritur blasphemorum, ut quia totum quod laudis est homo diripit, nihil aliud Deo nisi sola vituperatio relinquatur. Excessit mensuras suas genus humanum, dum neminem invenias qui non ita mirari velit ut Deus. Quis ergo modus potest esse talibus, a quibus et caelum est pigneratum, ad cuius altitudinem nisi quis fuerit humilis non attingit?

---

Martin of Braga, Pro Repellenda Iactantia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/repellenda.shtml.
