Latin
Lines 1.1-1.2
Martin of Braga, Second Council of Braga 1.1-2
Not analysed yet
[1] Cum Galliciae provinciae episcopi, tam ex Bracarensi quam ex Lucensi synodo, cum suis metropolitanis, praecepto praefati regis simul in metropolitana Bracarensi ecclesia convenissent, id est Martinus, Nitigisius, Remisol, Andreas, Lucetius, Adoric, Wittimer, Sardinarius, Viator, Anila, Polemius, Mailoc, consedentibus his simul episcopis atque universo clero praesente, Martinus Bracarensis ecclesiae episcopus dixit: Inspiratione hoc Dei credimus provenisse, sanctissimi fratres, ut per ordinationem domini gloriosissimi filii nostri regis ex utroque concilio conveniremus in unum, ut non solum de visione alterutra gratulemur, sed etiam ea quae ad ordinationem et disciplinam ecclesiasticam pertinent pariter colloquamur. Scriptum est enim in evangeliis, dicente Domino: Ubicumque fuerint duo vel tres in nomine meo congregati, ibi ero in medio eorum . Nitigisius Lucensis ecclesiae episcopus dixit: Nec aliud potest credi, nisi ea quae ad utilitatem nostrarum pertinent animarum divina inspiratione et inchoari et perfici posse. Et ideo unanimes omnes atque id ipsum in Domino sentientes, quaecumque ad instructionem nostram pertinent in medium prolata desideramus agnoscere. Martinus episcopus dixit: Arbitramur vestram beatitudinem recordari, quia cum primum in ecclesia Bracarensi episcoporum concilium congregatum est, post multa quae ad concordiam rectae fidei fuerant roborata aliqua etiam quae regularem sanctorum canonum continent discretionem firmavimus, quorum utilitas ut possit evidentius in memoriam revocari, ipsa si vobis placet epistola in vestra praesentia relegatur. Omnes episcopi dixerunt: Oportet omnimodis ut in omnium auribus qui hic adstant recitetur.
[2] Recitatis ergo capitulis, quae ne prolixitatem facerent his gestis minime sunt inserta, Martinus episcopus dixit: Haec ergo quae modo sunt recitata, quae nobis tunc aut varia aut dubia aut inordinata sunt visa, auxiliante Deo directa sunt et suam immobiliter obtinent firmitatem. Quae autem tunc in memoriam non venerunt aut onerosum fuit in primo illo concilio multa simul ingerere, necessarium videtur modo ad notitiam sanctae vestrae caritatis deferri, eo specialiter prospectu, ut spiritali ventilata examine purgentur. Sancti enim patres ac praecessores nostri aut generales synodos undique collecti pro unitate rectae fidei fecerunt, sicut in Nicaea contra Arium CCCXVIII, et in Constantinopoli contra Macedonium CL, et in Epheso contra Nestorium CC, et in Chalcedona contra Eutychen DCXXX, aut certe speciales synodos per suas unusquisque provincias pro resecandis contemptionibus vel emendandis aliquorum neglegentiis collegerunt, et prout eventus culparum aut qualiscumque excessus exegit per singulas quaeque definitas canonum sententias mediante inter eos Dei spiritu conscripserunt, quas oportet nos legere et intellegere et tenere. Et quia opitulante Christi gratia de unitate et rectitudine fidei in hac provincia nihil est dubium, illud modo nobis specialius est agendum, ut si quid fortasse extra apostolicam disciplinam per ignorantiam aut per neglegentiam reprehensibile invenitur in nobis, recurrentes ad testimonia sanctarum scripturarum vel antiquorum canonum instituta, adhibito communi consensu, omnia quae displicuerint rationabili iudicio corrigamus. Et primum, si placet, relectis beati apostoli Petri praeceptis, quae pro regula sacerdotum in sua epistola evidenter adscripsit, quidquid non eodem tenore sicut princeps apostolorum edocuit agi videtur a nobis sine ulla cunctatione ad emendationem ducere festinemus, ne fortasse, dum aliis praedicamus, ipsi reprobi effecti divino illo condemnemur eliquio dicente: Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te . Omnes episcopi dixerunt: Cupimus memoratam Petri epistolam ad locum ubi sacerdotes docet audire. Tunc adlato libro haec ex eadem epistola recitata sunt: Seniores obsecro, consenior. Pascite qui est in vobis gregem Dei providentes, non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum recipiatis inmarcescibilem gloriae coronam .