# Second Council of Braga 1.14-21

Martin of Braga, Second Council of Braga, Lines 1.14-1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/second-council-of-braga/1.14

VI. Ut qui oratorium pro quaestu suo in terra propria fecerit non consecretur.
Placuit ut si quis basilicam non pro devotione fidei sed pro quaestu cupiditatis aedificat, ut quidquid ibidem oblatione populi colligitur medium cum clericis dividat, eo quod basilicam in terra sua ipse condiderit, quod in aliquibus locis usque modo dicitur fieri. Hoc ergo de cetero observari debet, ut nullus episcoporum tam abominabili voto consentiat, ut basilicam quae non pro sanctorum patrocinio, sed magis sub tributaria condicione est tributa, audeat consecrare.
VII. Ut de baptizatis nullus accipiat praemium.
Placuit ut unusquisque episcopus per ecclesias suas hoc praecipiat, ut hi qui infantes suos ad baptismum offerunt, si quid voluntarie pro suo offerunt voto, suscipiatur ab eis. Si vero per necessitatem paupertatis aliquid non habent quod offerant, nullum illis pignus violenter tollatur a clericis. Nam multi pauperes hoc timentes filios suos a baptismo retrahunt, qui si forte dum differunt sine gratia baptismi de hac vita recesserint, necesse est ut ab illis eorum perditio requiratur, quorum exspolia pertimescentes a baptismi se gratia retraxerunt.
VIII. Ut qui clericum accusaverit et id non probaverit excommunicetur.
Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetit, secundum praeceptum Pauli apostoli duo vel tria testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobare quae dixit, excommunicationem accusati accusator excipiat.
IX. Ut per singulos annos a metropolitano episcopo Pascha pronuntietur.
Placuit ut postquam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata illud omnimodis observetur, ut superventurum ipsius anni Pascha, quoto Kalendarum die vel quota luna debet suscipi, a metropolitano episcopo nuntietur; quod ceteri episcopi vel reliquus clerus breviculo subnotantes unusquisque in sua ecclesia, adveniente Natalis Domini die, adstanti populo post lectionem evangelicam nuntiet, ut introitum Quadragesimae nullus ignoret, in cuius principium convenientes in unum vicinae ecclesiae per triduum cum psalmis per sanctorum basilicas ambulantes celebrent letanias. Tertio autem die, celebratis hora nona sive decima missis, dimisso populo praecipiant Quadragesimae servare ieiunia, et mediante Quadragesima ex diebus viginti baptizandos infantes ad exorcismi purgationem offerre.

---

Martin of Braga, Second Council of Braga. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/concilium2.shtml.
