# Second Council of Braga 1.3-5

Martin of Braga, Second Council of Braga, Lines 1.3-1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/second-council-of-braga/1.3

[3] His relectis omnes episcopi dixerunt: Cognitis his quae ex epistola beati Petri apostoli recitata sunt, desideramus auxiliante Dei gratia divinis obedire praeceptis et apostolicae epistolae, quae nobis recitata est, in his omnibus formulam imitari, ne forte in aliquibus inordinate ambulantes divino, quod absit, iudicio condemnemur, sed ut sanctorum patrum vestigia subsequentes in ipsorum requiem mereamur esse participes, et inmarcescibilem illam gloriae coronam, quae repromissa est, cum ipsis accipere mereamur. Ob hoc ergo tuam simul omnes deposcimus caritatem, ut has omnes causas singulis capitulis breviter comprehensas, qualiter corrigi debeant, his gestis subter adnectas, quae cum studiosius relecta et in notitiam omnium nostrorum evidenter fuerint perducta, propria unusquisque manu pro eorum emendatione et confirmatione subscribat, ut non solum nobis, sed etiam successoribus nostris, haec ad perfectionem episcopalis officii decreta proficiant.
I. Ut episcopus ambulet per dioecesim suam, et ante viginti dies Paschae catechumeni doceantur symbolum.
Placuit omnibus episcopis atque convenit ut per singulas ecclesias episcopi per dioeceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, et quaecumque officia in ecclesia peraguntur. Et si recte quidem invenerint, Deo gratias; sin autem minime, docere debeant ignaros, et hoc modis omnibus praecipere, ut, sicut antiqui canones iubent, ante dies viginti baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni currant, in quibus viginti diebus omnino catechumeni symbolum, quod est Credo in Deum Patrem omnipotentem , specialiter doceantur. Postquam ergo haec suos clericos discusserint vet docuerint episcopi, alia die convocata plebe ipsius ecclesiae doceant illos, ut errores fugiant idolorum vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium et reliqua peccata mortifera, aut quod nolunt sibi fieri non faciant alteri, et ut credant resurrectionem omnium hominum et diem iudicii, in quo unusquisque secundum sua opera recepturus est. Et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.

---

Martin of Braga, Second Council of Braga. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/concilium2.shtml.
