# Second Council of Braga 1.6-13

Martin of Braga, Second Council of Braga, Lines 1.6-1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/second-council-of-braga/1.6

II. Ut episcopus per dioecesim ambulans duos solidos tantum accipiat, neque tertiam partem de oblationibus quaerat, et ut clerici non cogantur more servili.
Placuit ut nullus episcoporum, cum per suas dioeceses ambulant, praeter honorem cathedrae suae, id est duos solidos, aliquid aliud per ecclesias tollat, neque tertiam partem ex quacumque oblatione populi in ecclesiis parochialibus requirat; sed illa tertia pars pro luminariis ecclesiae vel recuperatione servetur, et singulis annis episcopo inde ratio fiat. Nam si tertiam partem illam episcopus tollat, lumen et sacra tecta abstulit ecclesiae. Similiter et ut parochiales clerici servili more in aliquibus operibus episcopi non cogantur, quia scriptum est: Neque vi dominantes in clero .
III. Ut episcopus in ordinatione clericorum commodum nullum accipiat.
Placuit ut de ordinationibus clericorum episcopi munera nulla suscipiant, sed sicut scriptum est, quod gratis donante Deo accipiunt gratis dent, et non aliquo pretio gratia Dei et impositio manuum venundetur, quia antiqua definitio patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit, dicens: Anathema danti et accipienti. Propterea quia aliquanti multis scleribus obruti sancto altario indigne ministrantes non hoc testimonio bonorum actuum sed profusione munerum obtinent, oportet ergo non per gratiam munerum sed per diligentem prius discussionem, deinde per multorum testimonium, clericos ordinare.
IV. Ut pro chrisma episcopus nihil accipiat.
Placuit ut modicum balsami, quod benedictum pro baptismi sacramento per ecclesias datur, quia singuli tremisses pro ipso exigi solent, nihil ulterius exigatur, ne forte quod pro salute animarum per invocationem Sancti Spiritus consecratur, sicut Simon magus donum Dei pecunia emere, ita nos venundare damnabiliter videamur.
V. Ut pro consecratione basilicae episcopus nihil exigat.
Placuit ut quotiens ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopi invitantur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirant, sed si ipsi quidem aliquid ex suo voto obtulerint, non respuatur; si vero aut paupertas illum aut necessitas retinet, nihil exigatur ab illo. Hoc tantum unusquisque episcoporum meminerit, ut non prius dedicet ecclesiam aut basilicam, nisi antea dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat. Nam non levis est ista temeritas, si sine luminariis vel sine sustentatione eorum qui ibidem servituri sunt, tamquam domus privata, ita consecretur ecclesia.

---

Martin of Braga, Second Council of Braga. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/concilium2.shtml.
