Latin
1.1 to 1.6
Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.1-6
Not analysed yet
[1] Abbas Iohannes dicebat fratribus: Patres manducantes panem tantum et salem fortes facti sunt in opere Dei, dum angustarent se ipsos. Constringamus ergo nos in ipso pane et sale. Oportet enim servientem Deo in istis coartari, quia ipse Dominus dixit artam et angustam esse viam quae ducit ad vitam . [2] Interrogavit frater eundem senem, dicens: Ieiunia et vigiliae quas agimus quid faciunt? Respondit senex: Ipsa faciunt animam humilem fieri. Scriptum est enim: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea . Si enim laborat anima in his, miseretur et condolet illi Deus. [3] Abbas Poemen dixit: Cum cogitatione fornicationis et detractionibus proximi, cum his duobus in corde tuo ne loquaris; neque adquiescas omnino [inquinamento ipsorum in anima]. Quod si volueris haec in corde tuo discutere, sine mora noxietatem eorum senties, [quia instigatio perditionis est, sed per orationem et per bona opera ad nihilum deducas malignum]. Sed magis repelle illa, et habebis requiem, [ut nec animam nec corpus maculari permittaris]. [4] Frater requisivit senem dicens: Quid faciam, pater, contra cogitationes passionum? Respondit: Ora Deum ut videant oculi animae tuae auxilium quod a Deo est, quod circumdat hominem et conservat. [5] Quidam frater vadens in mercatum interrogavit Abbatem Poemenem, dicens: Quomodo vendam opera mea? Dicit ei senex: Ne velis aliquid super quod valet vendere, sed magis si gravaris, esto amicus ei qui tibi violenter plus tollit, et cum requie vendes. Ego enim aliquando vadens in mercatum numquam volui de pretio operis mei me plus iuvari et fratrem meum gravari, hanc habens spem, quia lucrum fratris mei opus fructificationis est. [6] Quidam frater venit ad Abbatem Agathonem, dicens: Pater, permitte me habitare tecum. Suscipiensque illum vidit nitrum in manu eius, et dicit ei: Unde habes nitrum? Respondit frater: Inveni illud in via dum venirem et tuli illud. Dicit ei senex: Tu illud posueras? Respondit: Non. Et dicit ei senex: Si ergo tu non posueras, quomodo veniens habitare mecum hoc tulisti quod non posueras, [dum prae oculis Deum et mandata eius habemus dicentem: Non concupisces, non facies furtum ? An ignoras quia qui furatur rem alienam daemon efficitur]? Mox autem remisit eum, dicens: Vade, reporta illud in locum unde tulisti, et habita mecum.