# Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.10-17

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum, 1.10 to 1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/sententiae-patrum-aegyptiorum/1.10

[10] Dixit senex: Si habitas cum proximo, esto sicut columna lapidea, qui si iniuriatur, non irascitur; si glorificatur, non extollitur. [11] Dixit Abbas Sisoius: Cum fuissem aliquando in mercato cum fratre vendere sportellas, videns quia iracundia approximabat mihi, dimittens vascula mea fugi. [12] Dixit Abbas Iohannes: Ascendens aliquando viam eremi Scythi et texens plectam, audivi camellarium loquentem sermones vanos, et ne forte irascerer dimisi plectam meam et fugi. [13] Idem senex in sectura messis dum esset, audivit fratrem proximo suo cum ira dicentem: Et tu loqueris? Et dimittens agrum fugit. [14] Interrogavit frater Abbatem Poemenem, dicens: Quid est quod Dominus dixit: Maiorem hac caritatem nemo habet quam ut quis animam suam pro amico suo ponat : quomodo hoc fiet? Respondit senex: Si quis audit verbum malum a proximo suo, et dum possit ipse similia illi respondere, pugnans tamen in corde suo, purgare laborem tristitiae, et vim sibi facit, ne respondens illi malum contristet illum, iste talis animam suam ponit pro amico suo. [15] Idem Abbas Macarius dixit: Si reminiscimur malorum quae ab hominibus patimur, perdimus virtutem memoriae Dei; si autem recolimus malorum quae nobis a daemonibus immittuntur, imperturbati erimus, [scientes quia ab initio bona Deus creavit, mala diabolus superseminavit et semper perditiones innumeras]. [16] Idem dixit: Culpa est monachi, si laesus a fratre aut iniuriatus, primus purgato corde in caritate non occurrat. Nam Sunamitis non meruisset suscipere Elisaeum in domo sua, nisi quia cum nullo aliquam habuit causam. Sunamitis enim in persona animae, et Elisaeus in persona Spiritus Sancti figuratur. Nisi enim pura anima non meretur suscipere Spiritum Dei. [Ideo ira inveterata excaecat oculos cordis et animam excludit ab oratione.] [17] Interrogaverunt fratres Abbatem Poemenem pro quodam fratre ieiunante sex diebus in septimana perfecte, iracundo autem nimis, propter quod hoc pateretur. Respondit senex: Qui addiscit sex diebus ieiunare et non vincere iracundiam, oportebat illum in parvo labore magis studium adhibere.

---

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/sententiae.shtml.
