Latin
1.110 to 1.118
Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.110-118
Not analysed yet
[110] Haec sunt sententiae septem quas locutus est Abbas Moyses ad Abbatem Poemenionem, quas si quis in coenobio aut in solitudine aut in ipso saeculo positus custodierit, poterit salvari: 1. In primis, sicut scriptum est, debet homo diligere Deum ex tota anima et ex tota intelligentia sua. 2. Debet homo diligere proximum suum sicut se ipsum. 3. Debet homo mortificare se ipsum ab omni malo. 4. Non debet homo diiudicare fratrem suum in aliqua causa. 5. Non debet homo malum facere alicui in aliqua causa. 6. Debet homo, priusquam exeat de corpore, mundare se ipsum ab omni inquinamento carnis et spiritus. 7. Debet homo semper cor contritum et humiliatum habere, quod ille potest implere, qui semper sua peccata et non proximi considerat.] Martin of Braga Medieval Latin The Latin Library The Classics Page