# Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.18-21

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum, 1.18 to 1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/sententiae-patrum-aegyptiorum/1.18

[18] Abbas Poemen habebat proximum suum secum in cella, qui habebat causam cum alio fratre foris monasterio suo sedente, et dicit ei Abbas Poemen: Proxime mi frater, nolo te habere aliquam actionem cum aliquo qui foris monasterio nostro est. Ille autem non audivit eum. Surgens autem Abbas Poemen venit ad alterum senem magnum et dicit ei: Proximus frater meus habet causam cum aliquo foris monasterio nostro, et non requiescimus. Dicit ei senex: Poemen, et tu adhuc vivis? Sed vade in cella tua, et pone in corde tuo quia habeas annum quod in sepulchro sis. [19] Sedente aliquando Abbate Poemenio in cella, litigaverunt fratres ad alterutrum nimis, et nihil locutus est omnino illis senex. Ingrediens autem Abbas Panub et inveniens eos rixantes, dicit ei: Quare dimisisti fratres et non es illis locutus ne litigarent? Dicit illi Poemen: Fratres sunt, iterum pacificant. Dicit ei Panub: Quid est hoc? Vides quia rixantes usque ad sanguinem paene venerunt, et tu dicis quia iterum pacificant? Dicit ei Poemen: Sic pone, frater, in corde tuo, quia non sum hic. Sic ergo erat quietus et tacens cum caritate Abbas Poemen. [20] Venerunt aliquando haeretici ad Abbatem Poemenem et coeperunt detrahere de Archiepiscopo Alexandriae; senex autem tacebat. Vocans autem discipulum suum, dicit illi; Pone mensam et fac illos manducare et sic dimitte illos cum pace. [21] Interrogavit frater Abbatem Poemenem, dicens: Quomodo oportet sedere in cella? Respondit: Sedere in cella est manifeste operari manibus, et meditari verbum Dei, et quiescere, et solitarie panem tantum edere. Absconsus vero profectus est, sedentem suas reprehensiones semper artare; vel ubicumque vadit ut sciat orationum canonicas horas implere; et secretas non negligere, sed meditare; postremo conversationem bonam retinere, a mala vero recedere.

---

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/sententiae.shtml.
