# Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.22-27

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum, 1.22 to 1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/sententiae-patrum-aegyptiorum/1.22

[22] Interrogavit frater senem, dicens: Cor meum durum est et non timet Deum. Quid faciam ut possim timere Deum? Respondit: Ego sic arbitror, quia homo arguens se ipsum semper in corde suo pervenit ad timorem Dei. Dicit frater: Quid est arguere se ipsum? Respondit senex: Ut in omni causa arguat animam suam, dicens ei quod oportet adstare ante Deum; et iterum dicere: Quid volo ego cum homine aliquam habere malitiam? Arbitror ego, si in istis permaneat, venit in animam eius timor Dei. [23] Abbas Macarius dixit: Si facta est monacho despectio quasi laus, et paupertas sicut divitiae, et esuries sicut epulae, numquam moritur. Impossibile enim est bene credentem et pie colentem Deum cadere in passionem immundam et in errorem daemonum. [24] Dixit senex: Surgente te vel ambulante vel sedente vel aliud quodlibet faciente, si est Deus prae oculis tuis, in nullo poterit te inimicus exterrere. Si ergo cogitatio haec manet in homine, et virtus Dei adhaeret illi. [25] Dixit quidam frater Abbati Petro: Cum in cella sum, in pace est anima mea; cum autem egredior foris, si audiero aliquos sermones, loquente fratre conturbor. Respondit senex: Clavis tua aperit ostium alienum. Dicit illi frater: Quod est hoc verbum? Respondit senex: Quia interrogatio tua aperit ostium sermonum illius, ut audias quae non vis. Dicit ei frater: Quid ergo faciemus superveniente fratre, quid loquimur ad illum? Respondit senex: Omnium doctrina luctus est. Ubi vero non est luctus, non potest observari. [26] Requisivit frater Abbatem Sisoium: Post quantum tempus debet homo a se abscidere passiones? Respondit: In quacumque hora venerit passio, abscide illam, [quia fragilis est anima; ante armetur quam a peccatis inquinetur]. [27] Requisivit frater Abbatem Agathonem, dicens: Non discedunt a me passiones. Respondit senex: Vasa ipsorum intra te sunt. Da illis arrhas renuntiationis ipsorum, et fugient a te.

---

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/sententiae.shtml.
