# Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.28-34

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum, 1.28 to 1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/sententiae-patrum-aegyptiorum/1.28

[28] Quidam frater venit ad aliquem anachoretam, et cum ille in caritate suscepisset illum, discendens dixit illi: Indulge mihi, abba, qui de consuetudine tua movi te. Ille autem respondit, dicens: Mea consuetudo est, frater, ut venientem reficiam cum pace, et redeuntem dimittam cum caritate. [29] Requisivit frater senem, dicens: Quomodo Deus promittit bona animae per Sanctas Scripturas, et non vult anima in illis permanere, sed inclinatur ad transitoria et immunda? Respondit senex: Quia necdum gustavit dulcedinem caelestium, [ut ex toto corde exquirat Deum,] ideo ad immunda citius inclinatur. [30] Requisivit frater senem, dicens: Quomodo anima delectatur passiones? Respondit: Anima delectatur passiones, sed Spiritus Dei est qui continet illam. Plangere ergo debemus et attendere quae in nobis immunda sunt, [rogantes Deum, qui potens est in omnibus, ut amputet a nobis maligna semina]. Maria ergo dum inclinans se in monumentum fleret, mox apparuit illi Dominus [et conversus est luctus eius in gaudium]. Sic est et anima, si lacrimas diligat. [31] Interrogavit frater senem, dicens: Dic mihi, abba, verbum salutis. Respondit: Vade, roga Deum ut donet tibi habere in corde tuo luctum et humilitatem, et attende semper ad peccata tua. [32] Dicebant de Abbate Poemenio quia cum in ecclesiam in congregationem ingressurus esset de cella sua, sedebat prius quasi hora una, discernens in semet ipso cogitationes suas, et sic ingrediebatur. [33] Frater requisivit senem, dicens: Quid faciam pro peccatis meis? Respondit: Qui vult liberari a peccatis, planctu liberabitur ab eis, et qui vult in se aedificare virtutes, planctu aedificet. Ipsa enim Scriptura planctus est. Nam et patres nostri discipulis suis hoc dixerunt: Plangite. Altera enim via non est ad vitam nisi ipsa. [34] Requisivit frater senem, dicens: Quid faciam, pater? Respondit: Abraham quando ingressus est terram repromissionis, sepulchrum prius acquisivit sibi, et propter sepulchrum hereditavit terram. Dicit illi frater: Quid est sepulchrum? Respondit: Locus est planctus et luctus.

---

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/sententiae.shtml.
