# Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.35-40

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum, 1.35 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/sententiae-patrum-aegyptiorum/1.35

[35] Abbas Moyses dixit: Si non concordat actus et oratio, in vanum laborat homo. Cum enim orat quis pro se ipso, ut indulgeantur illi peccata, observet ne illa faciat iterum. Quando enim voluntatem peccandi quis dimiserit et ambulat [permanens] in timore Dei, istum mox cum gaudio suscipiet Deus. [36] Requisivit frater senem, dicens: Quid faciet homo in omni temptatione veniente super se et in omni cogitatione immissa ab inimico? Respondit: Plangere debet in conspectu bonitatis Dei, ut succurrens auxilietur illi. Scriptum est enim: Dominus mihi adiutor est, et ego vindicabo super inimicos meos . [37] Interrogavit frater senem: Ecce homo caedit servum suum pro culpa quam fecit, quid dicit tunc servus Domino? Respondit: Si non est servus malus, dicit Domino: Peccavi, miserere mei, et aliud nihil dicit. Sed cum ipse cognoscit peccatum suum et confitetur quia peccavit, indulget illi Dominus. [38] Requisivit frater senem: Si fuerit persecutio pro causa fidei, ubi est fugiendum? Respondit: Ubi audieris orthodoxos esse fideles, illuc vade. [39] Requisivit frater Abbatem Poemenem, dicens: Quid faciam, quia conturbant me cogitationes sedentem in cella? Respondit: Neminem despicias, nullum diiudices, de nullo malum loquaris, et Deus dabit tibi requiem, et statuet sessionem tuam sine conturbatione. Custodia enim sermonum, et qui se ipsum intendit, et discretio directiones sunt animae. Si quis ergo proiciat se ipsum in conspectu Dei, et non se ipsum exaltans mensuret cum magnis, et suam voluntatem non statuat, sed sedens in cella sua ordinem suam servet, non conturbabitur, quia haec sunt animae instrumenta. Ex omnibus tamen his tota hoc virtute custodi, ut non statuas propriam voluntatem, et habebis requiem. [40] Interrogavit frater senem, dicens: Quid faciam, quia molestant me cogitationes? Respondit senex: Vade et loquere eis: Dicite mihi, quid quaero ego aut quam causam habeo vobiscum? Et habebis requiem. Esto dispectus, et voluntatem tuam iacta post te, nullam habeas sollicitudinem, et fugient a te cogitationes.

---

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/sententiae.shtml.
