# Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.41-48

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum, 1.41 to 1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/sententiae-patrum-aegyptiorum/1.41

[41] Interrogavit frater senem, dicens: Quare aliquotiens dum psallo, festino ad finem celerius pervenire? Respondit: Quomodo ergo apparebit homo qui amat Deum, nisi cum aliqua submissio daemonis est, et tunc compellimus nos ipsos, violenter caritate et timore Dei retenti. [42] Idem dixit: Succensae ollae non appropinquant muscae, tepidae vero superinsidunt. Ita et monachum succensum divini Spiritus igne fugiunt daemones, tepidum vero illudunt. [43] Idem dixit: Si te persequuntur adversarii, primo fuge, secundo fuge, tertio esto romphaea contra ipsos, et exiens super eos concide illos. [44] Quidam frater venit ad Abbatem Poemenem in diebus quadragesimae, et dum consuluisset illum de cogitationibus suis, dixit seni: Dubitabam in his diebus venire huc; dicebam enim ne forte in diebus quadragesimae inclusus esses. Respondit senex: Non didicimus nos ligneum claudere ostium, sed magis ostium linguae. [45] Venerunt aliquando fratres de Scythi ad Iohannem monachum in silentio sedentem et operantem, cumque salutasset eos, conversus in aliam partem coepit tacens operari. Dicunt et fratres: Iohannes, quis tibi dedit schema monachi, et quare non docuit te suscipere fratres et dicere illis: Orate, vel sedete. Dicit eis Iohannes: Non vacat homo peccator ad haec. Dicit Abbas Theodorus: Verum dicis. Ab homine enim qui est in supplicatione et poenitentia deus non requirit hoc mandatum. [46] Frater requisivit Abbatem Poemenem, dicens: Pater, doce me quid faciam. Respondit: Scriptum est quoniam Iniquitatem meam ego pronuntiabo, et cogitabo pro peccato meo . [47] Requisivit frater senem, dicens: Pater, quid faciam? Respondit: Vade, et ama tibi ipsi vim facere, evagina gladium tuum, et exi in bellum. Dicit ei frater: Non me permittunt cogitationes. Respondit senex: Scriptum est: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et glorificabis me . Invoca ergo Deum et eripiet te. [48] Erant aliquando Abbas Theodorus et Abbas Or mittentes lutum in tectum cellae, et dixerunt unus ad alterum: Modo si visitat nos Deus, quid sumus facturi? Tunc ad alterutrum ambo plangentes dimiserunt opus imperfectum, et unusquisque in cellam suam recesserunt.

---

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/sententiae.shtml.
