# Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.49-55

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum, 1.49 to 1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/sententiae-patrum-aegyptiorum/1.49

[49] Abbas Silvanus dum sederet in cella, factus in extasi pendebat in facie sua, et post multas horas surgens plangebat. Adstans autem discipulus eius dixit: Quid habes, pater? Ille autem tacens plangebat. Dum autem molestus illi esset discipulus, ut diceret ei cur plangeret, violenter compulsus dixit: Ego in iudicium raptus sum, fili, et vidi multos schematis monachalis euntes in suppliciis, et multos laicorum euntes in regnum. [50] Abbas Moyses venit aliquando ad puteum haurire aquam, et vidit fratrem Zachariam orantem, et spiritum Dei super eum requiescentem. [51] Dicebatur pro Abbate Iohanne, quia numquam permittebat cogitationem otiosam ascendere in corde suo, neque loquebatur de causis saeculi huius. Temptaverunt ergo eum fratres, dicentes: Gratias agimus Deo, pater; pluit enim nimis, et palmae arbores irrigatae producunt germina, ex quibus inveniant fratres folia quae operentur. Dicit illis senex: Sic est, fratres, et spiritus Dei. Cum descenderit in corda sanctorum, adaperiuntur et producent fructus in timore Dei. [52] Interrogavit frater senem, dicens: Quid est quod dixit Dominus: In carcere eram et venistis ad me ? Respondit: Licet hoc in proximis sibi Dominus imputet factum, tamen quia carcer est sedere in cella, si quis sedens in cella memoriam semper habeat Dei, illi recte dicendum est: In carcere eram et venistis ad me . [53] Requisivit frater Abbatem Bessarionem, dicens: Quid faciam, quia cogitationes me conturbant? Respondit Abbas Bessarion: Tu quiesce, et non te mensures cum magnis, sed esto tacens in corde tuo. [54] Requisivit frater Abbatem Antonium, dicens: Quid est pro nihilo se ipsum homo aestimare? Respondit: Similem se iumentis irrationalibus aestimare, pro eo quod nihil diiudicant, sicut scriptum est: Ego autem velut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum . [55] Requisivit Abbas Pambo Abbatem Antonium, dicens: Quid facio sedens in cella? Respondit: Non sis confidens in merito iustitiae, et non cogites de rebus transitoriis, et esto continens linguam et ventrem.

---

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/sententiae.shtml.
