Latin
1.56 to 1.64
Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.56-64
Not analysed yet
[56] Requisivit frater senem, dicens: Putas bonum est habere aestimationem bonam in conspectu hominum? Respondit: Aestimationes istae virtutem non habent. Ne ergo velis aestimationem habere apud fratrem tuum, sed magis fuge. [57] Interrogavit frater senem, dicens: Quid est humilitas? Respondit: Si quis benefacit facienti sibi malum, humilitas perfecta est. Dicit frater: Quod si non potest quis ad hanc mensuram venire ut hoc faciat? Respondit: Fugiat et quiescat. [58] Frater requisivit senem, dicens: Quid est profectus monachi? Respondit senex: Humilitas. Quantum enim quis in humilitate inclinatur, tantum proficit in excelso. [59] Requisivit frater senem, dicens: Quomodo anima suscipere potest humilitatem? Respondit: Si sua semper scrutetur mala. [60] Abbas Poemen dixit cum gemitu: Omnes virtutes ingressae sunt in cella mea praeter unam virtutem, et ex eius labore stat homo. Interrogaverunt eum fratres: Quae est ista virtus, abba? Respondit senex: Ut semper se ipsum reprehendat homo. [61] Quidam frater rogavit senem, dicens: Veni in cellam meam si mereor ut lavem pedes tuos. Ille autem non ivit. Iterum secundo et tertio dixit illi, et non ivit. Novissime abiit in cellam senis, et mittens poenitentiam ante ipsum, rogavit eum ut veniret in cellam eius. Et surgens venit cum eo, et dixit ad senem: Quare totiens ante rogatus non venisti? Respondit senex: Cum verbis solum dicebas, non satisfecisti cordi meo ut venirem; cum vero monachile opus humilitatis vidi in te, et ego tunc gaudens veni ad te. [62] Dixit senex: Quod non didicit homo, et ipse non observavit, quomodo docere proximum potest? Esto ergo semper humilis ad discendum. [63] Dixit senex: Virtus monachi est in omni tempore se ipsum arguere. [64] Dixit senex: Non potest homo videre cogitationes suas foris, sed cum intus insurgunt; et si quis est bellator, expellit illas.