# Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.65-83

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum, 1.65 to 1.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/sententiae-patrum-aegyptiorum/1.65

[65] Dixit senex: Opus monachi est videre cogitationes suas a longe. [66] Dixit senex: Causa quae non praeviditur non permittit nos ad meliora proficere. [67] Dixit senex: Non mensures te ipsum, sed adhaere bene conversanti. [68] Dixit senex: Omnis causa quam non abscidit a se homo iterum in ipsa implicatur. [69] Dixit senex: Omnis labor qui supervenit homini, victoria eius ipsa est requies. [70] Dixit senex: Abominatio est ante Deum omnis carnalis delectatio. [71] Dixit senex: Si venerit tibi cogitatio pro carnali necessitate, et tangit te semel et bis et tertio, non audias. [72] Dixit senex: Si non dixerit homo in corde suo, quia Deus et ego solus in isto mundo sumus, non habet requiem. [73] Dixit senex: Peregrinatio est tacere. [74] Dixit senex: Imminuens quis humanam notitiam et ventrem, habet requiem. [75] Dixit senex: Oportet monachum cor forte habere ad singula, et salvabitur. [76] Dixit senex: Si videris vel audieris aliqua, non renunties fratri, quia haec nutrimenta sunt pugnae. [77] Dixit senex: Voluntas propria et requies et consuetudo istorum deicit hominem. [78] Dixit senex: Securitas et taciturnitas et occulta meditatio operantur puritatem. [79] Dixit senex: Quaecumque super mensuram sunt daemonum sunt. [80] Dixit senex: Quid opus est aedificare alienam domum et propriam subvertere? [81] Dixit senex: Unicuique inter medium Dei et hominis propria voluntas murus est aereus et petra anteposita. Si ergo superaverit homo voluntatem suam, potest verissime dicere: Et in Deo meo transgrediar murum . [82] Dixit senex: Nos derelinquentes rectam et luminosam viam, per spinosam et tenebrosam gradimur; id est, derelinquentes plangere nos ipsos et nostra peccata, negligentias proximorum semper aspicimus. [83] Dixit senex: Non est monachus qui de alio detrahit; non est monachus qui reddit malum pro malo; non est monachus iracundus; non est monachus cupidus, [superbus, avarus,] aut elatus, aut verbosus, sed qui vere monachus est, humilis est et quietus et caritate plenus, habens timorem Dei semper in corde suo.

---

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/sententiae.shtml.
