# Sententiae Patrum Aegyptiorum 1.84-100

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum, 1.84 to 1.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-of-braga/sententiae-patrum-aegyptiorum/1.84

[84] Dixit senex: Vide ne contemnas fratrem tibi astantem. Nescis enim utrum in te sit spiritus Dei an in illo. [85] Dixit senex: Humilitas [et castitas] et timor Dei superiora sunt omnibus virtutibus. [86] Dixit senex: Aequalis est causa monacho, si contra eum qui sibi nocuit causare velit, ac si contra diabolum. [87] Dixit senex: A minore actione usque ad maiorem quam agit homo, totum in fastu eius ponitur, sive in cogitationibus sive in operibus. [88] Dixit senex: Humilitas non est sumptus, sed in omni sumptu salis condimentum. [89] Dixit senex: Humiliare se ipsum et dispectum se apud ipsum habere pro muro est monacho. [90] Dixit senex: Qui vult aedificare domum, multa necessaria procurat, ut possit perficere. Ita et monachum multam curam habere oportet, ut possit opera Dei perficere. [91] Dixit senex: Non est fortior virtus quam nullum spernere. [92] Dixit senex: Beatus qui sustinet laborem cum gratiarum actione. [93] Dixit senex: In omnibus sibi unumquemque vim facere, haec est via Dei et opus monachi. [94] Dixit senex: Qui sibi vim facit propter Deum, similis est homini confessori. [95] Dixit senex: Homo habens mortem prae oculis omni hora vincit pusillanimitatem. [96] Dixit senex: Esto liber in loquendo, non servus. [97] Dixit senex: Impossibile est sine custodia oris proficere hominem vel in una virtute. Prima enim virtus custodia oris est. [98] Dixit senex: Ego tres res timeo, id est, cum anima egressura est de corpore, et cum in praesentia Dei venturus sum, et cum sententia contra me data fuerit. [99] Dixit senex: In quocumque loco sedens non respicias ad illos qui habent consolationem suam, sed ad egenum non habentem panem aut requiem. [100] Dixit senex: Si habens passionem et relicta illa pro alia re oras Dominum, non audieris. Sed primum pete pro impugnatione tua, et cum pulsans ingressus fueris, tunc pro alia aliqua petitione roga Deum.

---

Martin of Braga, Sententiae Patrum Aegyptiorum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/martinbraga/sententiae.shtml.
