Latin
MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD EUNDEM., lines 2.2.46-2.2.81
Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus 2.2.46-81
Unproofread scanNot analysed yet
Currus inoffenso terat axe molesta viarum,
Et sciat in dubia
cautius ire nive.
Donec speratis heros tamen optimus oris
Inveniat durae litora grata viae.
Hic, quodcumque salus patriae et res publica poscit,
Successu solitae dexteritatis agat;
Ne forte insidias (istis nunc utimur armis)
Securis rerum quis paret, atque dolos.
Et quia, parte sui pridem spoliatus amica,
In viduo huc solus dormiit usque toro,
Inveniat superorum auxiliis praesentibus, illam
Qua veniente omnis cura dolorque ruat.
Sic felix animi, firmi sic plenus amoris,
Ad Dacos redeat laetus ovansque suos.
Tunc sanè ingenti fervebunt omnia plausu,
Et via tecta olidis floribus omnis erit.
Me quoque, si modo fata volunt, quae iure sequemur,
Non alius quisquam carmine maior erit.
Interea Princeps quoque fortunatus, in illis
Quamvis incipiat nunc habitare locis,
Nonnumquam tamen et nostrum deflectat ad Albam
Vultum hunc, quo rerum pondera magna regit,
Et nos respiciat, quos, illo deinde remoto,
Multum aliàs metuo sors inimica premet.
Sic Studiis, quibus iam quasi fundamenta locavit,
Illius dempto fine virescit honos,
Sic quoque qui magni nunc Caesaris aemulus armis,
Artibus ingenuis aemulus eius erit.
Quem totos scripsisse libros de rebus opertis,
Nec non et vatem fama fuisse refert.
Sed quid opus verbis? minimè monitoris egere
Censeo, sponte sua
qui satis ista facit,
Qui vester, Musae, pater est, curamque suorum,
Unica dum vitae suppetet aura, geret.