# Epigrammatum Liber Unus 2.6

Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus, MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD DANIELEM HEINSIUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.6

QUisquis ob immeriti Germanos crimina belli
Assiduis dignos fletibus esse putat,
Me demat numero, quem magnae opprobria gentis,
Et clades reliquis quae nocuere iuvant.
Vidimus albicolas vastari caede Bohemos,
Et Moravi nimium tristia fata soli:
Ascita in tantas quoque nostra Silesia partes,
Ante suas vidit barbara signa fores.
Huc etiam ventum est, ut te, praenobile tantum
Ferre merum solitus Rhenus, Ibere, ferat.
Utque illas taceam, quas aut cunctatio nobis
Intulit, aut alias abdita causa notas,
Illa diu Phoebi longe acceptissima sedes,
Quae de murtorum culmine nomen habet,
Territa fortunae praesentis imagine, iussit
Carpere diversas numina docta vias.
Cara Palatini, cras forte Hispanica tellus,
Maesto dicebat murmure turba, vale.
Nos quoque Gruterum, sed non reliquimus ultro,
Et Lingelshemii limina grata lares.
Huc igitur veni, superis sic iussus ab ipsis,
Et qui vela mihi rexit, amore tui.
A teneris istaec optavimus ora tueri,
Ora tuis, Xenophon, anteferenda favis.
Nunc me damna beant, et quod sors ante benigna
Cedere tot votis noluit, atra dedit.
Aspice nos oculis, doctorum sidus, amicis;
Non equidem Brenni te quibus ante nepos:
Sufficit elatam supra mortalia dextram
Hac tibi devota tangere posse manu.
Hoc pretio terrae pereat mihi cura paternae,
Et bona sic fiat, quae mala causa fuit.
Addimus et versus, sed magna parte iacentes:
Hoc, ubi sunt nati, ventus et unda facit.
Libera iactatis mens non est; languet ut ipsi:
Aonides solidae rura quietis amant.
At meliora canam, vestro subvectus amore,
Quem per tam dubium quaerere iuvit iter.
Interea mea me repetit fortuna, nec alto
Hic quoque subducta est nostra carina freto.
Errandum, et forsan nec Cimbria vasta, nec illa
Quae terris olim nunc mihi finis erit.
Quo me cumque tamen fata (o fata aspera!) ducent,
Reflectam ad vultum lumina nostra tuum.
Tu gratum fesso litus, tu rursus eunti
In mare Ledaei sideris instar eris.
Perscriptum in Rheno flumine, m. viiibr. An.M.DC.XX.

---

Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Opitius_1.xml.
