# Epigrammatum Liber Unus 2.7

Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus, MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD AVGVSTVM BVCHNERVM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/2.7

OB celebres potius, frater carissime, plausus
Ad patriae veni moenia pulchra tuae,
Dum natam Princeps illam tuus elocat, omnes
Quae secum Veneres, et Venus ipsa, trahit.
At te mors iusto exercet materna dolore,
Nosque simul lacrimis ora rigare iubet.
Scilicet haud aequum est, cuius tu gaudia sentis,
Illius expertem vivere velle mali.
Et doleo, et toto suspiria pectore duco,
O Auguste, manent cetera sola Deum,
Ipse licet cantes aliquid caelestius Orpheo,
Hoc nihil ad mortem est, auribus illa caret.
Quod restat tamen, ad planctus nos esse frequentes,
Victurosque iuvet posse ciere modos.
Ferte pio, dulces Musae, solatia vati;
Me curae imbelles et via longa vocant.
Istud habe solum, quod nostrum quilibet optet
Haec sibi, quae tectum facta fuisse doles.
Olim tempus erat cum diva Silesia (diva?
Iam vix viva) suos laeta videbat avos:
Nunc vita nostris peius nihil usque precamur:
Felix qui potuit non cito velle mori.
Tu melius mihi vive, meae spes optima vitae,
Et, donec reddant me tibi fata, vale.

---

Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Opitius_1.xml.
