Latin · Elegiac couplet
MARTINI OPITII SILVARUM LIBER II. IN QUO ELEGIAE. MARTINI OPITII Silvarum Liber, AD BERNARDUM GUILIELMUM NVSSLERVM. Adolescentis; ut et sequentes fere.
Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
IBis ad acceptam rursus, Nusslere, Boleslam,
Istiusque tibi non placet ora soli.
Ibis, et e vatis dilecti pectore cunctas
Tecum delicias, gaudia cuncta trahes.
Nec te noster amor, nec te fraterna movebit
Cura, nec a lacrimis lumina laesa suis.
Omnia sunt infra rigidam mea carmina mentem,
Inveniunt nullam verba benigna fidem.
Sic ubi virgineis deceptus amator ocellis
Ardet, et implacido tactus ab igne perit:
Quas ille haud lacrimas, quae non suspiria fundit!
Curvarent miserae saxea corda preces.
Illa sua sibi mente placet, ridetque dolentem,
Ac gaudet vultus talia posse suos.
Forsitan et reliquis narrat sua facta puellis:
Non est gens toto vafrior ulla solo.
I tamen, et claras illic diffunde per artes
Sedulus, ingenii munera larga tui.
Non etenim invideo: tua nam quoque gloria nostra est,
Nec minor hoc nobis laus ab honore venit.
Atque ita sim felix, lateri comes impiger irem,
Nec mihi vis ausus sisteret alta meos:
Tecum dulce foret generosis gaudia curis,
Doctaque festivis iungere verba iocis:
Interdum et posita graviorum mole laborum,
Solari querula taedia longa chely.
Sed votis spem solari nos possumus aegris,
O Nusslere; patent cetera sola tibi.
Non tamen idcirco videar desertus; et hic est,
Quod possit nostram, crede, levare sitim.
Me procul a vani defendit sordibus aevi
Scultetus, nostri doctus Apollo soli.
Hic tenerae largus dat amica silentia Musae,
Et fovet ingenii dona minuta mei.
Sic querula explicita Pandionis ales in umbra
Suaves sollicito concinit ore sonos.
Sic mihi vita ruit. tenera cum matre Cupido
Idalius vati dulce ministrat opus.
Cumque laborato sublimius ire cothurno
Vellem, et Mantoo tradere vela Noto;
Arridens vafro formosa Amathusia nutu,
Monstrat virgineos imperiosa sinus:
>Ista palaestra tua est, ait, haec sunt proelia: nervos
Hic licet intendas, care Poeta, tuos.
Quid facerem? Praestat tam suavi morte perire,
Claudere quam extremum militis ense diem.
Ardeo nunc totus; sed non constanter: in una
Qui perit, hic nimium religiosus amat.
Lesbia formosa est; non est deforme Neaera;
Elucet donis alma Corinna suis.
Omnibus est aliquid quod se commendet amanti.
Vatibus hic fastus solus inultus abit.
Securo ingredimur Romana cubilia passu:
Cum volumus nobis Graecia tota patet:
Sic lepidis vitae traducam tempora curis,
Sic vivam, Musis deditus atque mihi.
Iam cernis, tanti sit amor num noster, ut optem
Propter te patriam posse habitare meam.