Latin · Hendecasyllable
MARTINI OPITII SILVARUM LIBER III. MARTINI OPITII Silvarum Liber Tertius., IN III. NONAS DECEMBRES NATAlem Iani Gruteri.
Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
ET nobis taciti quiete plectri
Lux omni ingenio canenda vergat?
Hoc Phoebus vetet, hoc novem sorores.
Hibernis age me rosis, Cythere,
Si te rite colo canoque, cinge.
Idaei melius virete colles,
Et plus Castaliae vagentur undae;
Et si qui nec adhuc nivi patescunt
Laetis floribus explicentur horti.
Sint festa omnia, sint procul labores,
Sint curae: proprius dies Gruteri
Saturnalitias requirit horas,
Et plenam solida quiete vitam;
Qualis, magne virorum, tuae senectae,
Postquam gloria nil requirit ultra,
Et mundum volitas per universum,
Dein semper quoque debet imputari.
At specta temerarium Poetam,
Versu ludere non suo volentem,
Et vox destituit fugitque longè.
Invitus tamen istud addo Musis:
Pro vitae auspicio meae Decembri
Multum debeo, summa pro Grutero.
Plus nulli dedit, et dabit December.