# Epigrammatum Liber Unus 3.7

Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus, MARTINI OPITII SILVARUM LIBER III. MARTINI OPITII Silvarum Liber Tertius., AD EUNDEM peregre Abeuntis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/3.7

FRustra retentas, patriam si quis fugit,
Abire certus: ille amicorum preces
Qua recipit aure reddit, et patriae immemor,
Quacumque tendit patriam invenit suam.
Temnit viae molestias, quisquis cupit.
Multos paterni caritas retinet soli,
At nos abegit: patriam amplecti meam
Nequeo, nisi absens. dulce praesenti quidem
Audire vestri nobiles animi iocos,
Eximie vatum ocelle: sed vester lepos
Salesque docti inire praecipiunt viam,
Ut afferam quae imposterum redux quoque
Vobis queam referre: gratis audiit,
Lingua sodales si quis impari gravat.
Quare valete prospere; et tu civitas
Mei imperatrix atque seiren pectoris,
Et si quid uspiam tui placuit, vale.
Nos ad beatos vela portus mittimus,
Lassi quiete. nulla secreti laris
Ultra voluptas, atque natalis soli,
Quem gloriae cupido transversum rapit.
At seu cito, seu serius redibimus,
Seu forte numquam, nominis vestri dies
Quaecumque amorem mihi eximet, vitae eximet.

---

Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Opitius_1.xml.
