# Epigrammatum Liber Unus 4.2

Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus, MARTINI OPITII EPIGRAMMATUM LIBER., AD CAROL. ANNIBALEM BURGRAVIUM DONENSEM. Cal. Ian. An. M. DC. XXVIIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/4.2

Dum gelidas arctat Phoebi clementia noctes,
Et grato niveus lumine Ianus adest,
Di tibi dent Caesarque tuus quodcumque mereris,
Spes rerum, et patriae, Carole, grande decus,
Bella triumphanti donent civilia laurum,
Et toga virtutes pergat amare tuas.
Agnatis te sera dies immisceat astris,
Et vegetum cernant tempora lenta senem.
Natorum spes larga tuis succedere factis
Gaudeat, et magno non minor esse patre.
Hoc votum est, haec dona tui sunt unica vatis,
Hae sunt quas proprias semper habebit opes.
Cetera te spectant, tua cum me gratia curis
Eximat indignis, nec nihil esse sinat.
Illius est nostri dextro quod Apolline libri
Iudicium populi grande diemque ferunt.
Si qua fides veri, vitae tibi debeo partem,
Aut vita si quid carius esse solet.
Sic quoque sol placido non ardua sidere solum
Tecta, sed et vilem lambere suevit humum.
Solvere nil possum, tamen hoc quod solvere possum
Posteritas vatum dulcis amica leget.
Haec tua sit merces. dives dare quilibet aurum,
Famam Pieridum non nisi turba potest.

---

Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Opitius_1.xml.
