Latin
MARTINI OPITII EPIGRAMMATUM LIBER., AD IANUM GRUTERUM Post Plautum ab ipso recensitum.
Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquid in auctorum felix tua dextra salutem
Contulit, et numquam carta silebit anus,
Si rigidus plane repetas exactor ad assem,
Omnis obaeratus iam tibi mundus erit.
Caelica quid magni finget facundia Tullii?
Quid saxa et Latii marmora docta soli?
Quid Seneca? incisas causabitur illene venas?
Quid Taciti dicet lingua diserta mei?
Sume vades suuperos, alio sponsore caremus:
Sola Deorum meritis sufficit arca tuis.
Ad nostros autem venias si forte Poetas,
Atque illis paulo durior esse velis,
Conturbabit, egens alias quoque, natio tota:
Plus nemo miseris credidit ante viris.
Bilbilici hanc animam debet tibi Musa, Batavus
Sis licet, Hispano natus at ipse solo.
Tu grandem melius docuisti stare cothurnum:
Herculeos nescit Corduba docta rogos.
A Plauto, Grutere, loqui didicere Camenae,
A te nunc Plautus discit et ipse loqui.