Latin
front.1.1 to front.1.2
Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus front.1.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil tam arduum esse ac difficile, quo non magnitudine animi et pertinaci industria eniti liceat, neque Vos ignoratis, Viri Clarissimi, et quaevis id ipsum aetas luculentis sane exemplis ostendit. Ut alia fere infinita taceam; quae, cum nulla ratione fieri posse crederentur, Patrum et nostra aetate feliciter processisse videmus: quis umquam sperare ausus fuisset, linguae nostrae vernaculae tantum posse luminis inferri, ut in parem exoticis cultum et splendorem assurgeret? Exortus tamen est propitio quodam Germaniae fato Martinus ille Opitius, civis meus et frater sodalis; qui cum ad excitatum ingenium et generosos impetus, quibus naturae ipsius habitu prope divino valebat, acre iudicium et eruditionem robustam attulisset; magno animo ad vindicandam linguae nostrae gloriam se accinxit; opusque ipsum aggressus, et Verg. Georg. 2,175sanctos ausus recludere fontes ,non modo ab illuvie, et sordibus exoticis, quibus male feriati homines et peregrinatiunculis sibi suis placentes illam infecerant, perpurgavit; sed etiam, quae barbara antehac, horrida, et quasi intractabilis habebatur, eam sub leges revocatam, astrictamque numeris, pari elegantia, pari successu ita expolivit; ut non modo Italis, Gallis aliisque Pontanos suos, Petrarchas, Sannazarios, Ronsardos, Sallustios amplius non invidere, sed vero etiam in certamen cum illis venire possimus. Ne de Latinis quid dicam aut Graecis; quos ut parcius deinceps suspiciamus, idem ille Opitius praestitit; e cuius Poematis, cuivis, qui vel mediocriter de his rebus iudicare potest, perspicuum fit, in Germanica lingua, aeque illam opulentiam ac …,quam in Graecis potissimum laudamus, eminere, tum etiam venustam illam ornamentorum et luminum rationem, et quicquid praeterea poetici est artificii, non infelicius, ac quamvis linguarum aliam admittere. Ceterum hactenus ex Amicorum litteris et relatu aliorum saepius cognovi, et vosmet ipsos, Viri Eruditissimi et alios, quibus Opitii carmina in deliciis sunt, Latina quoque ipsius non parum desiderare;