# Epigrammatum Liber Unus front.1.3-4

Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus, front.1.3 to front.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/front.1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-opitz/epigrammatum-liber-unus/front.1.3

ita nimirum censentes, qui in impolita hactenus, et salebrosa, ut visum fuit lingua, tantum laudis sibi collegerit; eum non minus egregium fore et placiturum in lingua tot annorum serie exculta. Non itaque destiti hominem saepius hortari, urgere, impellere, ut horum quoque eruditis faceret copiam: sed proficere nihil potui apud obstinatum, et hoc imprimis schemate utentem, sibi non solum aut iuveni admodum pleraque, aut obiter et ex tempore, uti fieri consuevit, nata esse; sed exstare etiam tam egregios, qua prisci qua recentioris saeculi Poetas, ut suis quidem versibus haec aetas aequo carere animo possit. Ego vero innocentis fetus, quem tam inclemens Pater tollere non dignabatur, misertus, ipsemet suscepi, dispersa varie membra collegi, et in hanc formam, quoddam quasi corpus, redegi. Quod, quo minus mihi apud ipsum fraudi fore metuam, facit incomparabilis illa amicitia, quae a teneris, studiorum praecipue morumque similitudine, inter nos conciliata cum aetate crevit, et tam firmas utrimque radices egit, ut nihil non iuris in ipsius res mihi permittere praesumam. Si quid tamen offensae, quod minime omnium spero, inde contraxerit, id profecto totum, Viri praestantissimi, vel ad nominum vestrorum conspectum sine cicatrice ex animo delebit. Nam hoc quidem polliceri ausim, Autorem ipsum, si haec edidisset, ad alium praeter Vos iturum fuisse neminem. Etenim et ob egregiam vestram doctrinam, quam victuris ad aeternitatem monumentis satis iam comprobavistis, et iudicii in hac quoque parte subacti bonitatem, maximi semper Vos fecit: et eo vicissim affectu ipsum prosecuti estis, ut etiam publice testandum duxeritis, quanti a Vobis praeclarae ipsius dotes aestimarentur. Has vero causas, cum ego communes cum illo habeam, et non minus virtutem ac eruditionem vestram suspiciam, quam de benevolentia et amore, quo me complectimini, mihi gaudeam; lubens meritoque hunc libellum vobis inscripsi, certo confisus, gratum hoc et acceptum munus fore, quo Opitii vobis refricare memoriam, et meae iuxta erga Vos observantiae et affectus quasi monumentum quoddam statuere volui.

---

Martin Opitz, Epigrammatum Liber Unus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Opitius_1.xml.
