# Dipsutatio physica de nive 11

Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/11

de caussis Plant. cap. 28. XXXVIII. Nec rationes Mercurialis contrarium suadere possunt? Non prima haec; quod ad animalium generationem calor requiratur, qui in nive nullus sit. Falsum enim est à nivibus omnem calorem abesse. Quamquam enim iis per interna principia summum per se frigus inest, extrinsecus tamen atque aliunde calor sufficiens advenit, maxime si nives inveteratae fuerint, de quibus Philosophus loquitur. I. A sole quidem desuper. Il. A terra deorsum, ex ea enim perpetuo calidae exhalationes superficiem versus ascendunt. III. Ab aëre intercepto, à quo nivibus calorem communicari posse, author est Aristoteles I. d. lib. scil. 2. de Plant. cap. 1. XXXIX. Secunda ratio non ferit quoque Philosophum: quamvis enim, ut loquitur Mercurialis, agricolae dum semina in terra ad huc latent hieme, nivium copiam exoptant, quo bestiolae frugibus perniciosae enecentur; non tamen hinc sequitut nives omnibus bestiolarum generibus aeque mortiferas esse; possunt enim aliquę superesse quae in nivibus genitae perennent, atque alantur. Quemadmodum enim cicuta homini venenum est, coturnici vero alimentum; ita nihil prohibet nives quibusdam vermium generibus lethales esse, aliis vero lalutares. XL. Vermes autem hi tanquam spontaneo viventia, non generantur ex nive, quatenus illa purus putus vapor est, sed quatenus exhalationibus, quibus non minus quam vaporibus nives constant, permixti lunt varii pulvisculi, & succi ex anim alium excrementis, cadaveribus putrefactis, aut rebus similibus extracti atque subvecti. XLI. Generantur autem hi vermes neque in suprema nivis superficie, neque in imo earum, sed in nive terrae media. Ibi enim omnia requisita concurrunt atque conspirant. Contra in suprema nivium superficie neque est calor sufficiens, neque materiae status diuturnus ob ventorum impetum: in imo autem nivium non sistunt sese ascendentes halitus, qui tamen ad horum vermium generationem necessario requiruntur. XLII. Hoc vero observatione dignissimum est, quod Philosophus testatur vermes hos in recenti nive albos, in vetusta vero rubros progenerari. Cujus rei hanc existimo caussam esse, quod in recenti nive non est sufficiens copia ignearum atque fumidarum exhalationum è terra provenientium; quae quoniam superabundant in vetusta nive, tum eam, tum vermes, qui ex eagenerantur, rubro colore imbuunt.

---

Martin Schoock (with Arnold Van Stralen), Dipsutatio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_nive.
