Latin
12
Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 12
Unproofread scanNot analysed yet
XLIII. Quarto, nives quoque conferunt ad generationem plantarum, quarum nonnullas, quas suae spontis alicubi Plinius vocat, sub nive generari observavit ipse Philosophus libr. 2. de Plantis capit. 1. cujus rei veritatem per exempla comprobare quoque laborat in Commentario ad eum locum Caesar Scaliger. XLIV. Nec hoc mirandum per omnia esse apparebit, si quis attenderit nivis substantiam raram &laxam in suis cavernulis multum halituosi aëris comprehendere, in quo varia sint stirpium ramenta, quae in unam compacta molem, caloreque ambientis ejusdem molis partem putrefaciente, altera ex parte coquantur, ac dispositiones illas acquirant, per quas paulatim organizentur atque animentur. XLV. Quinto, nives resolutae plurimum conferre solent ad fluminum incrementum. Experientia enim quotidie docet, per resolutionem nivium, in montibus nivosis, quod nonnunquam primo, nonnunquam vero adulto vere accidit; notabile ipsis perennibus fluminibus incrementum accedere. XLVI. Nec tamen audiendus, Squarcialupus Philosophus alias ingeniosus, quando in Commentario de fluminibus &mari, existimat omnes fluvios, quantumvis magnos atque perpetuos originem suam acceptam referre debere pluviae &nivi, contrarium enim vel ex ipsa Scriptura constare potest, ut per Dei gratiam aliquando pluribus ostendemus. XLVII.