# Dipsutatio physica de nive 14

Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/14

Incrementum quoque anniversarium Nilo non accidit à nivibus Septentrionalibus per Etesios ventos resolutis, quemadmodum credidit Democritus: ut enim recte observatum fuit à Diodoro Siculo Nilus solstitio aestivo Etesiis nondum flantibus incipit crescere. LI. Quamquam interim non negandum dispositive & inchoative saltem ad incrementum Nili quid conferre nives montis Atlantis; sole, quando ab Aequatore ad Cancrum tendit, eas liquefaciente. neque enim credendum falsum per omnia Statium fuisse, quando libr. 4. Theb. sic cecinit: Sic ubi se magnus refluus suppressit in antris Nilus, & Eoa liquentia pabula brumae Ore premis; fumant deserto gurgite valles, Et patris undosi sonitus exspectat hiulca Aegyptos, donec Phariis alimenta rogatus Donet agris, magnumque inducat messibus annum. LII. Sexto, inter effectus nivis nonnulli quoque retulerunt, quod

---

Martin Schoock (with Arnold Van Stralen), Dipsutatio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_nive.
