# Dipsutatio physica de nive 15

Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/15

Si enim variorum fluviorum aquae ab animalibus potae, eorum pilos mutare possunt, cur non & nivi eandem vim tribuere licebit? LV. Aquis autem variorum fluviorum vim illam adesse docet Aristoteles lib. 3. de Hist. Anim. cap. 12. Idem quoque docent Strabo lib. 10. de Cireo & Neleo Euboeae fluviis. Seneca lib. 3. Natur. Quaest. cap. 25. de duobus Boeoticae fluminibus, quorum alterum ab effectu Melas nuncupatur. Quomodo & Vitruvius libr. 7. capit. 3. scribit in agris Clazomeniorum, & Erythreorum, ac Laodicensium fontes & flumina nasci, quę diversos agnis colores concilient: itemque Plinius lib. 11. cap. 103. & lib. 31. cap. 11. varia flumina commemorat simili facultate praedita. LVI. Octavo, saepe contingit iis, qui per nivem ambulant, ut bulimia subita, eaque gravi, corripiantur. Exemplo esse potest inter alios Brutus, apud Plutarchum lib. 6. Sympos. Quęst. 8. cum nivoso die Dyrrachio Apolloniam versus iter faceret. LVII. Distinguendo autem bulimiam à canina appetentia, cum qua saepe confundi à variis solet: ea est fastidium cibi ante appetiti cum notabili virium deliquio, quod tam huic perpetuo est adjunctum, quam ab ea appetentia, quae canina dicitur, remotum. Accidere autem illa per narem ambulantibus videtur, (ut haut improbabiliter, Platerobus quem aliis hic pręferrimus, l. d. Philosophatur) quod nivium halitus per corporis poros, agitatione motuque corporis hiantes, ad corporis interiora usque, sese penetrare soleant, recludendoque corporis meatus, calorem copiosum corpore educere; unde ut accedit virium deficientia, conjuncta cum sudore toto corpore fluente, sic frigus extrinsecum quod meatus ante occluserat, caloremque intenderat appetentiam provocavit fastidio extinctam. LVIII. Nono, nix, quam agros foecundare ante diximus, saepe quoque stirpibus solet esse deleterium, si scilicet liquefacta, guttatim delabatur ad earum radices. Terra enim relaxata frigidissimum humorem imbibit, quo radix, quae per calorem vivit, imbuta, non potest non marcescere primo, & dein emori. Quemadmodum hoc experientia docet.

---

Martin Schoock (with Arnold Van Stralen), Dipsutatio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_nive.
