Latin
16
Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 16
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc hortulani circa stirpes, quas defendere contra hanc injuriam student, cineres, paleas, aut cespites siccos in pulverem solutos congerere solent, quo non solum radices contra frigus externum muniant, sed hoc noxium quoque stillicidium prohibeant. LIX. Et tantum de praecipuis nivis effectibus, quibus conjungemus unum aut alterum usum, si ita nominari debeat. Primo, ergo nix, ad refrigerandam vini aestuantis flammam, jam olim, in aestatem usque diligenter conservari solet. Docente hoc Athenaeo libr. 3. Dipnos. fuseque probante ex Alexi, Dexicrate, Eutycle, &Xenophonte. Cui addi possunt Plin. lib. 19. Natur. Histor. cap. 4. lib. 31. cap. 3. Macrob. libr. 7. Satur. cap. 12. Sen. epist. 78. libr. de Provid. cap. 3. lib. 2. de Ira cap. 25. &alii. LX. Hinc &inventi varii modi, nivem in mediam usque aestatem conservandi. Spectat huc Senecae querela lib. 4. Natur. Quaest. capit. ultim. Inveniunt, quomodo stiparemus nivem, ut ea aestatem evinceret, &contra anni fervorem defenderetur loci frigore. Tribus vero hoc modis fiebat. I. In interioribus terrae recessibus facta nivaria, in quibus ab externo aëre &sole nix defenderetur, integra ea persistente adversus calorem ab inferioribus terrae partibus accedentem. II. In montium adytis atque antris conservari solet: videatur Lamprid. in Heliogabalo. III. Sub leviore stramine &palea custodiebatur instar glaciei, quemadmodum circa hanc superior disputatio fusius ostendit. LXI. Duplici autem ratione ad potum refrigerandum nive uti solet antiquitas. Vel enim nivis portionem vino affundebat, vel ejus aquam percolatam bibebat. Vnde Martialis lib. 14. Non potare nivem, sed aquam potare rigentem De nive, commenta est ingeniosa gula. LXII. Vtro autem modo nix in potu subministraretur, bibentibus per omnia noxia erat: quemadmodum fusius hoc ostendit. Gal.