# Dipsutatio physica de nive 18

Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/18

Quod an verum sit, non sine ratione quis ambigat. LXVI. Tertio, nix inservit quoque venationi, redditque ferarum vestigia odoratiora, ut post Theophrastum, multi ex venatoribus experientia edocti sunt. Quod non sine ratione quidam referunt ad exquisitam nivis albedinem lumini copulatam, quod si non caloris quid, saltem teporis diffundere videtur. LXVII. Sequuntur signa, prognostica scil. nivem in proximo esse indicantia. Experientia autem constat imminente nive aëris, frigidissimi quoque, rigorem quadantenus mollescere: quod ideo fieri videtur, quoniam nubes constricta tepidi quid deorsum mittit. Amplius albedo quae in nubibus obscuris nivem praecedere & indicare solet. LXVIII. Comparata nivis multa enumerari possent: prae caeteris autem duo considerabimus pluviam & pruinam. Cum quibus ut multa habet communia, sic manifesto quoque ab illis distat. Et quidem à pluvia gradu frigoris, quod intensius ad nivem requiritur: à pruina vero materia, nivis enim materia est crassior, cum pruinae modicus vapor sufficiat. Et tantum hac vice de nive.

---

Martin Schoock (with Arnold Van Stralen), Dipsutatio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_nive.
