# Dipsutatio physica de nive 20

Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive, RESPONDENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/martin-schoock/dipsutatio-physica-de-nive/20

Tu tamen ex superas ipsum, qui bella; quieto,
Ast rigido semper Marte gerenda, geris.
Martia laus praeclara quidem, laus Martia, ovantem
Eximit è vulgi multa crepante sinu.
Ast Sophiam comitatur amor, comitatus alumnos
Et laudum curru ducit ad usque polos.
Ex aequatque choro superum & ceu sydus Olympo,
Nocte micat, claris sic sua fama viris.
Laus igitur te quanta manet, quem Diva reposcit,
Et superante viam monstrat ad ima gradu
Cui dedit occultos Physis penetrare recessus,
Palla diosque artus rore tepente rigat
Ante tibi monstrum nunc est Dea Pulchra, decusque,
Ingenium vincens monstra; dat esse decus.
Ridiculis veterum tenebris, Arnolde, fugatis
De nive marmoreâ dogmata vera refers,
Dogmata vera refers, tu dogmata digna trophaeis,
Et potiore magis carmine digna doces:
Hinc igitur doctos florenti Daphnide cirrhos,
Cingite & Hyblaeo cingite flore caput,
Quicquid Paestanis Lucania mittit ab hortis,
Nectat amatori Physis amata suo.
Ore, amore, Re, Fund.
I. BUCHORST.

---

Martin Schoock (with Arnold Van Stralen), Dipsutatio physica de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_nive.
