Latin
9
Martin Schoock, Dipsutatio physica de nive 9
Unproofread scanNot analysed yet
de militibus Xenophontis, qui per multam nivem iter facientes, maximam oculorum jacturam fecerunt. Simile exemplum in iis, qui in montanis regni Tibet, ad ortum fluvii Gangis habitant, refert Nierenberg. lib. 16. Hist. Natur. cap. 69. XXXII. Est vero visus disgregatio, nihil aliud, quam confusio quędam ac dissipatio facultati visivae obveniens, quod lux, vel exquisitus candor internas oculi partes occupet, quo minus ipse perspicue atque distincte objectum visibile aspiciat. Cum enim cavum oculi, quod choroide &uvea continetur, liberum esse debeat ab omni tum colore, tum luce, necessum per omnia est, quotiescunque insigne aliquod objectum eo sese insinuaverit, omnia confusa quadam luce, tenuique colore aspersa videri; itemque si intrinseca illa oculi illustratio vires patientis organi excedat, non solum videndi actum dissipari, sed paulatim quoque ipsum instrumentum visorium dissolvi, totamque videndi facultatem paulatim funditus everti. XXXIII. Secundo nix mirum quam conducit agrorum fertilitati, &frugum, quae ex terra proveniunt, conservationi uberique proventui. Ex re est audire Plinium lib. 17. Nat. Hist. cap. 2. ubi ita loquitur: Vota arborum frugumque communia sunt, nives diutinas sedere, caussa non solum, quia animam terrae evanescentem exhalatione includunt &comprimunt, retroque agunt in vires frugum atque radices: verum quod &liquorem sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando nix aquarum calestium spuma est. Ergo humor ex his non universus ingurgitans, diluensque, sed quomodo sititur distillant, velut exubere alit omnia, quae non inundat: tellus quoque illo modo fermentescit, &succi plena, ac lactescentibus satis non effoeta: cum tempus aperit, tepidis arridet horis. Ita maxime frumenta pinguescunt. Hactenus Plinius.