Latin
1.1 to 1.7
Marx, Karl Marx An Principatus Augusti Merito Inter Feliciores Reipublicae Romanae Aetates Numeretur? 1.1-7
Not analysed yet
Examinatio Maturitatis (1835) Quaerenti, qualis Augusti aetas fuerit, plura occurunt, ex quibus de ea judicari potest; primum comparatio cum aliis Romanae historiae aetatibus, nam, si ostenderis, aetatibus prioribus, quas felices appellant, similem fuisse Augusti aetatem, illis vero, quas aequalium et recentium judicium, versis et mutatis moribus in pejorem partem, republica in factiones divisa, in bello etiam rebus male gestis, dissimilem, de ea ex aliis conjecturam facere potes; tum quaerendum est, quae veteres de ea ipsa dixerint, quid externae gentes de imperio habuerint, an id veriti sint aut contemserint, denique vero quales artes litteraeque fuerint. Ne vero longius sim, quam necesse, pulcherrimam aetem ante Augustum, quam morum simplicitas, virtutis studia, magistratuum plebisque integritas felicem fecerunt, aetas, qua Italia inferior subigebatur, illamque Neronis, qua nulla miserior, cum Augusti aetate comparabo. Nullo tempore magis a studiis optimarum artium Romani abhorruere, quam aetate ante bella punica, eruditione minime aestimata, cum in agriculturam summi illarum aetatum homines praecipue studium operamque collocarent, eloquentia supervacua, cum paucis verbis de rebus agendis dicerent neque orationis elegantiam, sed sententiarum vim peterent, historia vero eloquentiae non egente, cum res gestas tantum referret solumque in Annalium confectione consisteret. Tota vero aetas patrum plesbisque lite impleta; nam ab expulsis regibus usque ad primum bellum punicum de utriusque jure certatur et magna historiae pars leges tantum refert, quas tribuni aut consules, magna utrimque cum contentione, fecere. Quid eo tempore laudandum sit, jam diximus. Neronis aetatem si describere volumus, non multa verba opus sunt, nam, optimis occisis civibus, turpi regnante arbitrio, legibus violatis, urbe cremata, ducibus cum vererentur, ne res bene gestae suspicionem excitarent neque quid ad magna facta eos commoveret, pace potius quam bello gloriam quaerentibus, quis interrogabit, qualis illa aetas fuerit?