Latin · Elegiac couplet
Ε. Ο. Τ. Θ. FRUCTUUM AUTUMNALIUM PARS I. METRA LATINA, § III. EPIGRAMMATA, 3. De capris, quae universa dynastia Oplavnensia exulare sunt iussae.1
Matija Petar Katančić, Fructus autumnales 1.3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Dumos et frutices, cornos corylosque, capellae,
roditis; incautas quanta pericla manent!
Exilium impendet, toto pelleminor agro,
hospitium Dravi ripa sinistra dabit.
Flebunt et tenerae proles flebuntque coloni,
nectare quod niveo sit caritura domus.
Sed vos tam nocuae silvis, migrate, capellae;
alter erit mundus raraque forma soli:
nunc coryli glandem reddent et robora baccas;
quercus septa dabunt, virgea tigna domos.