Latin
PARS II. [37] METRA ILLYRICA, Brevis in prosodiam Illyricae linguae animadversio
Matija Petar Katančić, Fructus autumnales 2.1.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Elisio, Latinis familiaris, turbat harmoniam, in cantu praesertim. Nos Graecorum exemplo eam vitavimus, demta Ode Samoborensi. Eclogas elegiaco dedimus versu, ut carmen adpareat facilius, non ignari eas heroico, quali tertiam construximus, fieri solitas. Illyrica poesis versu trochaico consistit universa, quae lyrae quidem sono adhiberi consuevit. Exempla damus §III. huius partis, et primum quidem Alcmanio versu puro consistit, in reliquis primae et ultimae syllabae, quae produci consuevere, servatae sunt. Atque de hoc quidem alias, ubi de poesi Illyrica agemus. Addere libuit Hungarica; sed quod Hungari suam non minimum excoluere poesim et nos typis parcere cogimur, alteri ea servamus tempori.