# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.10.367-379

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.10.367 to 1.10.379. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.10.367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.10.367

Honos apud Latinos significat crebro magistratum, ac plenas dignitate functiones: ut cum aliquis amplissimis honoribus perfunctus esse dicitur. Causa est, quod nemo in tam illustri gubernationis loco collocatur, nisi qui caeteris singulari aliqua virtutis praestantia clarior esse videtur. Quare illa dignitas tum venit ex honore virtutis, tum affert secum honorem, quia magistratui magnus honos ex divino mandato debetur. Eandem autem significationem etiam in Sacris literis aliquando obtinet. Nam Hebr. 5: Summum pontificatum Scriptura vocat honorem, dicens: Non sibi ipsi sumit aliquis eum honorem, sed si quis a Deo vocatus est ut Aaron. Sic et CHRISTUS non semet glorificavit, ut fieret summus Sacerdos: sed is qui locutus est ad eum, Filius meus es tu, etc. Sic credo etiam illud 2. Petr. 1 intelligendum esse: IESUS cum accepisset a patre honorem et gloriam. i. praeter divinitatem, amplissimam functionem reconciliandi humani generis Deo, et ingentia dona ac plenitudinem gratiae et Spiritus, nos Apostoli illam omnem magnitudinem aut amplitudinem coram spectavimus. Sic et illud Hebr. 2, et Psal. 8, Gloria et honore coronasti eum: tum de summa functione regni ac sacerdotii, eum de aliis summis donis, tum denique de resuscitatione, subiectione omnium rerum sub pedes eius, ac sessione ad dexteram patris, intelligi exponique debet, ut etiam Ioh. 1 explicatur. Atque hunc honorem ei pater Psal. 2 et 10, et postea in Baptismo ac monte Tabor tradidit. Cum vero nos Deo tribuere dicimur honorem, gloriam, potentiam, et similia, Rom. 16, Apoc. 7, et alias: indicatur, nos agnoscere haec ingentia bona, aliasque virtutes, et omnem dignitatem soli Deo convenire, in eo illa esse, eum de illis celebrandum, et propterea invocandum ac coendum. Vas honoris, aut ignominiae, Rom. 9, 2. Tim. 2. sumpta similitudine aut metaphora a domesticis utensilibus, ubi non tantum munda ac eximia sunt et tractantur, sed etiam sordida acimmunda, eoque etiam talibus vasis aut instrumentis opus est.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
