Latin
1.12.4 to 1.12.20
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.12.4-20
Unproofread scanNot analysed yet
LUX, triplicem habet metaphoram, aut etiam quadruplicem. Alias enim significat noticiam ac doctrinam, praesertim rerum divinarum: alias quamvis rem valde utilem, ac salutarem: alias rem valde laetam ac iucundam: alias denique, rem iustam ac sanctam. Omnes enim istas proprietates habet Lux, ut et rerum discrimina noticiamque oculis exhibeat, et sit res valde utilis, suavis, ac denique pura aut munda: unde tanquam ex suis fontibus praedictae metaphorae oriuntur. Contraria prorsus est vis ac significatio vocis Tenebrarum, ut suo loco dicetur. Nec ignota aut prorsus inusitata est ista metaphoralucis ac tenebrarum, etiam Graecis ac Latinis auribus. Noticiam igitur, idque dupliciter, indicat: nempe vel doctoris nos docentis: vel nostram, seu discentis. Notat quoque simul et ipsum praeceptorem ac discipulum. Sic Christus dicitur Lux, Ioh. 1. tametsi etiam plura ibi ea vox complectatur. Item Dominus de se suaque doctrina inquit, Ambulate dum lucem habetis. Hac ratione etiam Christus suos Apostolos et alios doctores lucem mundi vocat, Matth. 5. Sic et in praecedenti capite citatur ex Isa. 9, quod populus sedens in tenebris et umbra mortis, viderit lucem magnam, et ingens lux sit orta illis. Potest nihilominus et in hoc testimonio vox ista latius accipi, pro ingenti felicitate. In hoc sensu videtur poni Isaiae 5, Vae iis qui ponunt lucem in tenebras, et tenebras in lucem: id est, veram doctrinam damnant, et falsam praedicant ut veram. Lux et Veritas interdum coniunguntur in hac ipsa significatione. Psal. 43. Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, et ipsa me deducent in montem sanctum tuum, et in tabernaculum tuum: id est, tuum verbum et spiritus intus docens, me ad tuam religionem, ad tuum favorem, et ad teipsum perducent. Pro re valde bona ac salutari ponitur, non tantum eum Christus sic vocatur, ut Iohan. 1, qui et sol iustitiae dicitur: sed et alias.